라틴어 문장 검색

aras tangite supplices, pingues caedite victimas;
(세네카, Hercules Furens 12:53)
Eumenes rex, ab Roma cum in regnum rediret, prope ut victima Delphis in sacrato loco ante aras mactatus, quem insimulet piget referre;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 423:2)
vos, prima Christi victima, grex inmolatorum 1 tener, aram ante ipsam simplices palma et coronis luditis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae37)
Delubra et aras petere constitui sacras, caesis litare victimis numen deum, ut expientur noctis et somni minae terrorque in hostes redeat attonitus meos.
(세네카, 옥타비아 11:25)
nam quia super aras cecidit, ait 'haec melior magnis data victima divis'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2965)
tunc est enim aptum sacrificium, cum dedicatum animal victimae patiens invenitur, unde alibi sic ait "et statuam ante aras aurata fronte iuvencum", id est placere faciam, contra Lucanus "discussa fugit ab ara taurus". 'sacer' autem execrabilis, ut "auri sacra fames". et aliter:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3952)
Victima labe carens et praestantissima forma (nam placuisse nocet) vittis insignis et auro sistitur ante aras auditque ignara precantem imponique suae videt inter cornua fronti, quas coluit, fruges percussaque sanguine cultros inficit in liquida praevisos forsitan unda.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 13:3)
alibi tantum sanguinem in aras fundi significat, ut sanguinis et sacri pateras, alibi partem corporis, ut extaque salsos porriciam in fluctus, alibi integras victimas, ut et solida inponit taurorum viscera flammis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2314)
Filii Sem: Elam et Assur et Arphaxad et Lud et Aram.
셈의 아들은 엘람, 아시리아, 아르팍삿, 루드, 아람이다. (불가타 성경, 창세기, 10장22)
Filii Aram: Us et Hul et Gether et Mes.
아람의 아들은 우츠, 훌, 게테르, 마스이다. (불가타 성경, 창세기, 10장23)
dixit Isaac Abrahae patri suo: "Pater mi". Ille respondit: "Quid vis, fili?". "Ecce, inquit, ignis et ligna; ubi est victima holocausti?".
이사악이 아버지 아브라함에게 “아버지!” 하고 부르자, 그가 “얘야, 왜 그러느냐?” 하고 대답하였다. 이사악이 “불과 장작은 여기 있는데, 번제물로 바칠 양은 어디 있습니까?” 하고 묻자, (불가타 성경, 창세기, 22장7)
Dixit Abraham: "Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi". Pergebant ambo pariter;
아브라함이 “얘야, 번제물로 바칠 양은 하느님께서 손수 마련하실 거란다.” 하고 대답하였다. 둘은 계속 함께 걸어갔다. (불가타 성경, 창세기, 22장8)
Us primogenitum et Buz fratrem eius et Camuel patrem Aram
곧 맏아들 우츠, 그의 아우 부즈, 아람의 아버지인 크무엘, (불가타 성경, 창세기, 22장21)
Tulitque servus decem camelos de grege domini sui et abiit ex omnibus bonis eius portans secum; profectusque perrexit in Aram Naharaim ad urbem Nachor.
그 종은 주인의 낙타 떼에서 열 마리를 데리고, 또 주인의 온갖 선물을 가지고 나호르가 사는 성읍인 아람 나하라임으로 길을 떠났다. (불가타 성경, 창세기, 24장10)
immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos, ut ederent panem. Qui cum comedissent, pernoctaverunt in monte.
야곱은 그 산악 지방에서 제사를 지내고, 자기 친족들에게 음식을 함께 나누자고 청하였다. 그들은 음식을 함께 나누고 그 산악 지방에서 밤을 지냈다. (불가타 성경, 창세기, 31장54)

SEARCH

MENU NAVIGATION