라틴어 문장 검색

Extemplo graciles ex aere catenas retiaque et laqueos, quae lumina fallere possent, elimat (non illud opus tenuissima vincant stamina, non summo quae pendet aranea tigno), utque leves tactus momentaque parva sequantur efficit et lecto circumdata collocat arte.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 19:7)
de quo tamen illa remittit stamen et antiquas exercet aranea telas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 13:7)
"mollis si brattea gypsum texerat, infido rarescit glutine sensim;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권140)
"functum deinde cum reliquit spiritus et ad sepulcrum pompa fertur funeris, partes per ipsas inprimuntur bratteae;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1444)
Quale solet silvis brumali frigore viscum fronde virere nova, quod non sua seminat arbos, et croceo fetu teretis circumdare truncos, talis erat species auri frondentis opaca ilice, sic leni crepitabat brattea vento.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 8:11)
velavit aranea fanum et mala desertos occupat herba deos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 622)
putris et in vacuo texetur aranea lecto:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 620)
non tu marmora bratteam vitrumque, non testudinis Indicae nitorem, non si quas eboris trabes refractis rostris Marmarici dedere barri figis moenibus aureasque portas exornas asaroticis lapillis;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium14)

SEARCH

MENU NAVIGATION