라틴어 문장 검색

Extemplo graciles ex aere catenas retiaque et laqueos, quae lumina fallere possent, elimat (non illud opus tenuissima vincant stamina, non summo quae pendet aranea tigno), utque leves tactus momentaque parva sequantur efficit et lecto circumdata collocat arte.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 19:7)
de quo tamen illa remittit stamen et antiquas exercet aranea telas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 13:7)
In medio torus est de mollibus ulvis, inpositus lecto sponda pedibusque salignis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 67:4)
concutiuntque torum de molli fluminis ulva impositum lecto sponda pedibusque salignis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 67:5)
sed et haec vilisque vetusque vestis erat, lecto non indignanda saligno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 67:7)
capitis quoque fronde saligna aut super inposita celatur harundine damnum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 11:2)
Tegmina tuta cavant capitum flectuntque salignas umbonum cratis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 25:15)
Invitent croceis halantes floribus horti et custos furum atque avium cum falce saligna Hellespontiaci servet tutela Priapi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 6:5)
iamque dies aderat, nil cum procedere lintrem sentimus, donec cerebrosus prosilit unus ac mulae nautaeque caput lumbosque saligno fuste dolat:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit.16)
velavit aranea fanum et mala desertos occupat herba deos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 622)
putris et in vacuo texetur aranea lecto:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 620)
"sed perdita cernens terrarum spatia princeps iam Maximus, unum quod fuit in rebus, peditumque equitumque magistrum te sibi, Avite, legit, collati rumor honoris invenit agricolam, flexi dum forte ligonis exercet dentes vel pando pronus aratro vertit inexcoctam per pinguia iugera glaebam, sic quondam ad patriae res fractas pauper arator, Cincinnate, venis veterem cum te induit uxor ante boves trabeam dictatoremque salignae excepere fores atque ad sua tecta ferentem quod non persevit, turpique e fasce gravata vile triumphalis portavit purpura semen."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 161)
gloria nota casae, foribus simulata salignis hospitis arma dei, parvoque ostenditur arvo, robur ubi et laxos qua reclinaverit artus ilice, qua cubiti sedeant vestigia terra.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권65)

SEARCH

MENU NAVIGATION