라틴어 문장 검색

'gravidas cum vomere', id est statim post arationem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4248)
nam et lapidum conflictu atque tritu elici ignem videmus et recenti fossione terram fumare calentem, atque etiam ex puteis iugibus aquam calidam trahi, et id maxime fieri temporibus hibernis, quod magna vis terrae cavernis contineatur caloris eaque hieme sit densior ob eamque causam calorem insitum in terris contineat artius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 25:4)
quid ego irrigationes, quid fossiones agri repastinationesque proferam, quibus fit multo terra fecundior?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 68:5)
nam ut quaestuosa mercatura, fructuosa aratio dicitur, non si altera semper omni damno, altera omni tempestatis calamitate semper vacat, sed si multo maiore ex parte exstat in utraque felicitas, sic vita non solum si undique referta bonis est, sed si multo maiore et graviore ex parte bona propendent, beata recte dici potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 86:1)
Quo usque arationes vestras porrigetis, ne provinciarum quidem spatio contenti circumscribere praediorum modum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 20:3)
si arationes habituru's, qui arari solent, ad pueros ire meliust.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 2107)
Item si vasum ex creta factum non coctum in ea fossione eadem ratione opertum positum fuerit, si is locus aquam habuerit, cum apertum fuerit, vas umidum erit et iam dissolvetur ab umore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장32)
in puteorum autem fossionibus non est contemnenda ratio, sed acuminibus sollertiaque magna naturales rerum rationes considerandae, quod habet multa variaque terra in se genera.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장54)
et primum est ipsa terrena habetque ex umore aquae fontes, item calores, unde etiam sulphur, alumen, bitumen nascitur, aerisque spiritus inmanes, qui, cum graves per intervenia fistulosa terrae perveniunt ad fossionem puteorum et ibi homines offendunt fodientes, vi naturali vaporis obturant eorum naribus spiritus animales;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장56)

SEARCH

MENU NAVIGATION