라틴어 문장 검색

sed argentum ipsum parum excitat caloris, atque etiam cuprum (ut memini), sed magis manifesto stannum, atque omnium maxime ferrum et chalybs, quae non solum fortem excitant calorem in dissolutione, sed etiam violentam ebullitionem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 122:5)
Nam ut in corporibus duris (veluti chalybis, vitri) reluctatio contra discontinuationem est maxime robusta et valida, ita etiam in liquoribus, ubi cessare aut languere saltem videtur motus ejusmodi, tamen non prorsus reperitur privatio ejus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 446:6)
Sarsam adhibere possis ad iecorus, chalybem praeparatum ad lienis, flores sulphuris ad pulmonem, castoreum ad cerebri oppilationes deobstruendas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 2:5)
Foeneratorem maximum esse Sabbathi violatorem, aratrum siquidem suum non cessare Sabbathis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 1:4)
Ephraim vitula docta, diligens trituram. Et ego transivi super pulchritudinem colli eius; iunxi Ephraim aratro, arabit Iudas, sarriet sibi Iacob.
(불가타 성경, 호세아서, 10장11)
"I nunc, devotus aratris scinde solum positoque tuos mucrone sodales ad rastros sudare doce.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:121)
iam Bistoniis Haemoque nivali vastior expulsis Oriens squalescit aratris.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:320)
nos terrorum expers et luxu mollior aetas deficimus queruli, si bos abductus aratro, si libata seges.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:47)
nocitura gementes arma dabant flammisque diu mollitus et arte in sua damna chalybs fabro lugente rubebat.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:206)
Herculei (sic fama refert) monstratur aratri semita, vel casus vomeris egit opus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus13)
flagrat anhela silex et amicam saucia sentit materiem placidosque chalybs cognoscit amores.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete24)
docuit totiens a rure profectus lictor et in mediis consul quaesitus aratris.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:4)
sordida dictator flexit Serranus aratra:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:257)
stant ardua ferro moenia, ferrati postes, inmensaque nectit claustra chalybs.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:126)
contentus honesto Fabricius parvo spernebat munera regum sudabatque gravi consul Serranus aratro et casa pugnaces Curios angusta tegebat.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:91)

SEARCH

MENU NAVIGATION