라틴어 문장 검색

tum porro nitidas fruges arbustaque laeta gentibus humanis habet unde extollere possit, unde etiam fluvios frondes et pabula laeta montivago generi possit praebere ferarum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:5)
omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis umoris guttas mater cum terra recepit, feta parit nitidas fruges arbustaque laeta et genus humanum, parit omnia saecla ferarum, pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 23:2)
nam quod multa fuere in terris semina rerum, tempore quo primum tellus animalia fudit, nil tamen est signi mixtas potuisse creari inter se pecudes compactaque membra animantum, propterea quia quae de terris nunc quoque abundant herbarum genera ac fruges arbustaque laeta non tamen inter se possunt complexa creari, sed res quaeque suo ritu procedit et omnes foedere naturae certo discrimina servant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 32:11)
nam quid possit ibi flatus manifesta docet res, hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 4:7)
Ut hedera serpens vires arboreas necat, Ita me vetustas amplexu annorum enecat.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 3:10)
Magno cultu vester difficultatem abscidendae arboreae molis expressit, verum nullo negotio Homerica arbor absciditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 9:5)
Incedunt arbusta per alta, securibus caedunt, Percellunt magnas quercus, exciditur ilex, Fraxinus frangitur, atque abies consternitur alta:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 27:5)
cornibus arboreis aut subaudi 'cum', ut illo loco atque Ixionii vento rota constitit orbis, id est cum vento;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1901)
sed Aeneas ingens telum coruscat arboreum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8882)
at mecum raucis t. d. v. l. 'ad' si per 'd' fuerit, erit hyperbaton, ut sit 'dum tua lustro vestigia, ad me arbusta reso- nant cum raucis cicadis'. sed melius est, ut 'at' coniunctio sit et ita intellegamus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 121)
et multi sic distingunt 'ipsa arbusta sonant deus' et subiungunt 'deus ille Menalca', ut sit sensus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 643)
ramosa cornva ut "cornibus arboreis". micon vel eius filius, vel patronus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 301)
arborei fetus alibi id est poma.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 551)
et arboreum [cum] ali- qui duobus modis . . . accipiunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 552)
nam lanam arboream non possumus accipere, quae ubique procreatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1212)

SEARCH

MENU NAVIGATION