라틴어 문장 검색

Suis retrusum possidere thesauris;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXII 6:1)
pars imperabant, pars architectabantur, pars muros moliebantur, pars amussibus regulabant, pars trullis linebant, pars scindere rupes, pars mari, pars terra vehere intendebant, partesque diverse diversis aliis operibus indulgebant;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 46:2)
an quod ita callida est, ut optime possit architectari voluptates?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 67:4)
haec autem esse penitus in media philosophia retrusa atque abdita, quae isti rhetores ne primoribus quidem labris attigissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 87:6)
quae significat voluntatem abditam esse ac retrusam, parvi refert patere ostium.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 15:5)
egomet postquam id illas audivi loqui, coepi rursum vorsum ad illas pauxillatim accedere, quasi retruderet hominum me vis invitum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 2114)
ideoque de veteribus architectis Pytheos, qui Prieni aedem Minervae nobiliter est architectatus, ait in suis commentariis architectum omnibus artibus et doctrinis plus oportere posse facere, quam qui singulas res suis industriis et exercitationibus ad summam claritatem perduxerunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장60)
ceteri architecti rogant et ambiunt, ut architectent;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말26)
itaque circiter annis quadringentis post Antiochus rex, cum in id opus inpensam esset pollicitus, cellae magnitudinem et columnarum circa dipteron conlocationem epistyliorumque et ceterorum ornamentorum ad symmetriam distributionem magna sollertia scientiaque summa civis Romanus Cossutius nobiliter est architectatus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말53)
in asty vero Olympium amplo modulorum comparatu corinthiis symmetriis et proportionibus, uti supra scriptum est, architectandum Cossutius suscepisse memoratur, cuius commentarium nullum est inventum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말60)
namque in his locis naturalis potestas ita architectata est conlocavitque cardines tamquam centra, unum a terra inmani in summo mundo ac post ipsas stellas septentrionum, alterum trans contra sub terra in meridianis partibus, ibique circum eos cardines orbiculos circum centra uti in torno perfecit, qui graece π́ολοι nominantur, per quos pervolitat sempiterno caelum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION