-
Utantur igitur qui utuntur carne, tamquam oleribus, non ad distentionem, nec ad arvinam corporis, quam epulae carnis facere consueverunt.
- (성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 3:3)
-
Unus tamen repertus, venam eius iterum saepiusque pungendo, ne guttam quidem cruoris elicere potuit, internis nimietate calorum ambustis, vel (ut quidam existimabant), arefactis ideo membris, quod meatus aliqui (quos haemorrhoidas nunc appellamus), obserati sunt gelidis frigoribus concrustati.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 6장 5:1)
-
Interea liberalibus cenis inescatus et humanis affatim cibis saginatus, corpus obesa pinguitie compleveram, corium arvina succulenta molliveram, pilum liberali nitore nutriveram.
- (아풀레이우스, 변신, 10권 15:3)
-
Sic enim, quod a vobis scilicet abest, pleraeque istae prodigiosae mulieres fontem illum sanctissimum corporis, generis humani educatorem, arefacere et extinguere cum periculo quoque aversi corruptique lactis laborant, tamquam pulcritudinis sibi insignia devenustet, quod quidem faciunt eadem vecordia, qua quibusdam commenticiis fraudibus nituntur ut fetus quoque ipsi, in corpore suo concepti, aboriantur, ne aequor illud ventris inrugetur ac de gravitate oneris et labore partus fatiscat.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 9:1)
-
Similiter fieri poterit experimentum, utrum pulveres hujusmodi aromatum aut herbarum non arefaciant laridum et carnem suspensam super ipsos, veluti fumus ignis.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 132:4)
-
Hanc sequi opinamur flammam ex vegetabilibus levibus et porosis, ut stramine, scirpis, et foliis arefactis, a quibus non multum differre flammam ex pilis aut plumis.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 161:6)
-
et similiter ex ligno illo spongioso aut funiculis arefactis qui ad tormentorum accensionem adhibentur.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 164:3)
-
Aetas enim sive tempus arefacit, consumit, subruit, et incinerat, non minus quam ignis;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 246:2)
-
At si cerastes, aut dipsas, aut haemorrhois percussit, polii, quod aegyptiae fabae aequet, arefactum, in duas potiones dividendum est sic, ut ei rutae paulum adjiciatur.
- (켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 20:1)
-
primum exilem et cito arefactum, ideoque puella nata non perannauit, secundum praeualidum ac prolixum et qui magnam felicitatem portenderet, tertium uero instar arboris.
- (가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 5장 2:2)
-
Nam cum Siciliam sterilis annus arefecisset, divino Palicorum responso admoniti Siculi heroi cuidam certum sacrificium celebraverunt, et revertit ubertas.
- (Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 22:2)
-
non est ergo mirum, si ratione proprietatis quae singulis inest calor solis arefacit, lunaris humectat.
- (Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 24:2)
-
alii arvinam nomine lardum dicunt.
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6272)
-
nil hoc profecto purius mysterio, quo fibra cordis expiatur vividi, intemperata quo domantur viscera, arvina putrem ne resudans crapulam obstrangulatae mentis ingenium premat.
- (프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium2)
-
arvina posthinc igneum inpressa cauterem lavit, vis unde roris fumidi in membra sensim liquitur.
- (프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.72)