라틴어 문장 검색

Proinde igitur nunc te rogo ut quid sit 'penus' dicas, non ut aliquid ex penu nomines.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 13:5)
Tum ille ostentator, voce iam molli atque demissa, philosophias, inquit, ego non didici neque discere adpetivi et, si ignoro an hordeum ex 'penu' sit aut quibus verbis 'penus' definiatur, non ea re litteras quoque alias nescio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 14:1)
Scire, inquit ridens iam Favorinus, "quid 'penus' sit, non ex nostra magis est philosophia quam ex grammatica tua.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 15:1)
Sed ut faciam te aequiore animo ut sis, ne illi quidem veteres iuris magistri, qui 'sapientes' appellati sunt, definisse satis recte existimantur, quid sit 'penus.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 17:1)
' Penus est, ' inquit, ' quod esculentum aut posculentum est, quod ipsius patrisfamilias aut matris familias aut liberum patrisfamilias aut familiae eius, quae circum eum aut liberos eius est et opus non facit, causa paratum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 18:2)
.. , ut Mucius ait, penus videri debet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 18:3)
Nam quae ad edendum bibendumque in dies singulos prandii aut cenae causa parantur, penus non sunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 18:4)
sed ea potius, quae huiusce generis longae usionis gratia contrahuntur et reconduntur, ex eo, quod non in promptu est, sed intus et penitus habeatur, penus dicta est.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 18:5)
Masurius autem Sabinus in Iuris Civilis secundo, etiam quod iumentorum causa apparatum esset quibus dominus uteretur, penori attributum dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 22:1)
Ligna quoque et virgas et carbones, quibus conficeretur penus, quibusdam ait videri esse in penu.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 23:1)
Ex his autem quae promercalia et usuaria isdem in locis essent, esse ea sola penoris putat quae satis sint usu annuo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 24:1)
Alii nonnulli in medium adduxerunt callidas quasdam et suspectas propositiones de argentariis et excambiis publicis, detectione fortunarum hominum singulorum, et aliis huiusmodi artificiis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 3:7)
M. Antonius libertinum ei proauum exprobrat, restionem e pago Thurino, auum argentarium.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 2장 3:3)
C. Octauius pater a principio aetatis et re et existimatione magna fuit, ut equidem mirer hunc quoque a nonnullis argentarium atque etiam inter diuisores operasque campestres proditum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 3장 1:1)
pater argentarius, ego Corinthiarius, cum existimaretur quosdam propter uasa Corinthia inter proscriptos curasse referendos;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 70장 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION