라틴어 문장 검색

dictator castris eo die positis, postero cum auspicato prodisset hostiaque caesa pacem deum adorasset, laetus ad milites iam arma ad propositum pugnae signum, sicut edictum erat, luce prima capientes processit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 128:1)
ceterum prae strepitu ac tumultu nec consilium nec imperium accipi poterat, tantumque aberat ut sua signa atque ordines et locum noscerent ut vix ad arma capienda aptandaque pugnae competeret animus opprimerenturque quidam onerati magis iis quam tecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 60:1)
clamore sublato procursum ab auxiliis et pugna levibus primum armis commissa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 563:1)
quid superesse nisi ut corpora quoque nudent et caestus adsumant easque pugnas pro militia et armis meditentur?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 20장7)
nam Britannorum gladii sine mucrone complexum armorum et in arto pugnam non tolerabant.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 36장 1:4)
Inde alios ineunt cursus aliosque recursus adversi spatiis, alternosque orbibus orbes impediunt, pugnaeque cient simulacra sub armis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 22:4)
ut primum versis dat tergum Vandalus armis, succedit caedes pugnae:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 177)
itaque paucis pugnantibus cetera multitudo praecipue qui gravium armorum erant, spectatores pugnae stabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 43:1)
ea adsuetior montibus et ad concursandum inter saxa rupesque aptior ac levior cum velocitate corporum tum armorum habitu campestrem hostem, gravem armis statariumque, pugnae genere facile elusit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 208:1)
Caecina dimissis tribunis revectus in castra datum iussu Fabii Valentis pugnae signum et militem in armis invenit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 41장4)
eadem utraque acie arma, crebris interrogationibus notum pugnae signum, permixta vexilla, ut quisque globus capta ex hostibus huc vel illuc raptabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 22장7)
et cum in tumulo quodam constitissent, clamorem modo ac sonum armorum audientes, quae fortuna pugnae esset neque scire nec perspicere prae caligine poterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 74:2)
nam ipse ego in Britannia vidi senem, qui se fateretur ei pugnae interfuisse, qua Caesarem inferentem arma Britanniae arcere litoribus et pellere adgressi sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 17장 4:1)
Qui sibi iam requiem pugnae rebusque salutem sperabant, nunc arma volunt foedusque precantur infectum et Turni sortem miserantur iniquam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 12:3)
tum sarcinis in medium coniectis arma Romani capiunt acieque iusta in pugnam vadunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION