라틴어 문장 검색

denique ipse dixit veteresque Latini ideo quia scit esse etiam novos, id est a Fundis usque ad Vulturnum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 62)
amnisque vadosi accola vulturni fluvius est Campaniae, qui iuxta Cumas cadit in mare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7284)
alii a Tuscis quidem retentam et prius Vulturnum vocatam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 14513)
armentarius afer abusive:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3441)
omnia secum armentarius afer agit tectumque laremque quomodo tectum et larem baiulat pastor?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3445)
Omnia secum armentarius Afer agit, tectumque laremque armaque Amyclaeumque canem Cressamque pharetram;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 13:4)
At flavum caput umidumque late crinem mollibus impeditus ulvis Vulturnus levat ora maximoque pontis Caesarei reclinus arcu raucis talia faucibus redundat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana17)
Haec bis quaternas portas, id est introitus, per tres e regione parietes habet, e quibus IIII ad Uulturnum, et IIII ad Eurum spectant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVI. 1:1)
C. Atinius tribunus plebis tulit ut quinque coloniae in oram maritimam deducerentur, duae ad ostia fluminum Vulturni Liternique, una Puteolos, una ad Castrum Salerni:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 376:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION