라틴어 문장 검색

nemo repente fuit turpissimus, accipient te paulatim qui longa domi redimicula sumunt frontibus et toto posuere monilia collo, atque bonam tenerae placant abdomine porcae et magno cratere deam;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II52)
Haec dolose pretium rei quae gerebant in sinistris petiverat, dubium clipeos an armillas;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 20:2)
Lydia tam laxa est, equitis quam culus aheni, Quam celer arguto qui sonat aere trochus, Quam rota transmisso totiens inpacta petauro, Quam vetus a crassa calceus udus aqua, Quam quae rara vagos expectant retia turdos, Quam Pompeiano vela negata noto, Quam quae de pthisico lapsa est armilla cinaedo, Culcita Leuconico quam viduata suo, Quam veteres bracae Brittonis pauperis, et quam Turpe Ravennatis guttur onocrotali.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXI1)
quam cum hortarentur ad proditionem arcis, illa pro praemio poposcit ornatum manuum sinistrarum, id est armillas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3484)
Et ne has tantum ostenderet divitias, dextrum nudavit lacertum armilla aurea cultum et eboreo circulo lamina splendente conexo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 32:4)
Eo deinde perventum est, ut Fortunata armillas suas crassissimis detraheret lacertis Scintillaeque miranti ostenderet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 67:5)
Et ipse nihilo minus habeo decem pondo armillam ex millesimis Mercurii factam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 67:10)
Post paulo armillam tollit fur argenteam.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Aesopus et domina: Quam noceat saepe verum dicere.8)
Non fuit armillas tanti pepigisse Sabinas, Ut premerent sacrae virginis arma caput;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1033)
ille manu mulcens propexam ad pectora barbam protinus Oebalii rettulit arma Tati, utque levis custos armillis capta Sabinos ad summae tacitos duxerit arcis iter.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권149)
tunicarum vincla relaxat, ut posset magnas exeruisse manus, fregerat armillas non illa ad brachia factas, scindebant magni vincula parva pedes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권211)
aurea marmoreo redimicula demite collo, demite divitias:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권90)
aurea siccato redimicula reddite collo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권92)
aure leves bacae, redimicula pectore pendent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 32:12)
formido pericli praedurat teneras iter ad cruciabile plantas, qua se cumque fugax trepidis fert cursibus agmen, damna iacent, crinalis acus, redimicula, vittae, fibula, flammeolum, strophium, diadema, monile.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1119)

SEARCH

MENU NAVIGATION