라틴어 문장 검색

Hoc tibi, Rufe, brevi properatum tempore mittit Naso, parum faustae conditor Artis, opus, ut, quamquam longe toto sumus orbe remoti, scire tamen possis nos meminisse tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 111)
Daedalus ingenio fabrae celeberrimus artis ponit opus turbatque notas et lumina flexu ducit in errorem variarum ambage viarum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 16:3)
Nihil istac opus est arte ad hanc rem quam paro:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 116)
quae et ipsa in parte sunt operis et arte fiunt et materia egent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 335:2)
in utroque tamen genere summis artibus interrogantis opus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 46:3)
alioqui fortius finem sui suorumque pateretur, si speraret, ut omnia illa, sic vitam mortemque per vices ire et composita dissolvi, dissoluta componi, in hoc opere aeternam artem cuncta temperantis dei verti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 14:3)
Architecti est scientia pluribus disciplinis et variis eruditionibus ornata, cuius iudicio probantur omnia quae ab ceteris artibus perficiuntur opera.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장1)
nunc tibi, quae placuit, quas sit capienda per artes, dicere praecipuae molior artis opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:176)
Pons denique iste mirabili arte et antiquo opere in modum arcus formam accepit, subter quam Farfar fluvius Damasci, Ferna vulgariter dictus, cursu rapidissimo alveum perluit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 66:6)
sed tamen ut maneamus in perspicuis firmius et constantius, maiore quadam opus est vel arte vel diligentia, ne ab is quae clara sint ipsa per sese quasi praestrigiis quibusdam et captionibus depellamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 61:3)
quae si dici debet ab oratore nec dici citra scientiam musices potest, quomodo non hane quoque artem necessariam esse operi nostro vel iniqui consentient?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 364:2)
hinc ergo accidit, ut, quae alterius artis prima erant opera, facta sint alterius novissima, et aetas altioribus iam disciplinis debita in schola minore subsidat ac rhetoricen apud grammaticos exerceat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 4:1)
Alioqui, si ad sanam illis mentem placeat reverti, quid opus est tot artibus ventri servientibus ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 67:3)
ego Romanis artibus, virtute opere armis, sicut Veios vincam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 313:2)
Artifices alios anime natale requirit, Artificis melioris opem celestis origo Postulat et nostram fugit eius forma monetam, Diuinique loquens operis miracula, nostrum Spernit opus, ridens artis uulgaria nostre.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION