라틴어 문장 검색

Caterva Spectatores, ad pudicos mores facta haec fabula est, neque in hac subigitationes sunt neque ulla amatio nec pueri suppositio nec argenti circumductio, neque ubi amans adulescens scortum liberet clam suom patrem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 454)
nam amatorem aibat esse peregrinum sibi suppositionemque eius facere gratia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 213)
satin vix reliquit deo quod loqueretur loci, ita properavit de puellae proloqui suppositione.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 32)
pro di immortales, non amantis mulieris, sed sociae unanimantis, fidentis fuit officium facere quod modo haec fecit mihi, suppositionem pueri quae mihi credidit, germanae quod sorori non credit soror.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 4149)
Itaque post mortem Mausoli Artemisia uxore eius regnante Rhodii indignantes mulierem imperare civitatibus Cariae totius, armata classe profecti sunt, uti id regnum occuparent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장60)
tum Artemisiae cum esset id renuntiatum, in eo portu abstrusam classem celatis remigibus et epibatis comparatis, reliquos autem cives in muro esse iussit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장61)
qui cum penetravissent intra murum relictis navibus inanibus, Artemisia repente fossa facta in pelagum eduxit classem ex portu minore et ita invecta est in maiorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장63)
Ita Artemisia in navibus Rhodiorum suis militibus et remigibus inpositis Rhodum est profecta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장66)
tum Artemisia Rhodo capta principibus occisis tropaeum in urbe Rhodo suae victoriae constituit aeneasque duas statuas fecit, unam Rhodiorum civitatis, alteram suae imaginis, et ira figuravit Rhodiorum civitati stigmata inponentem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장68)
Praeterea, Cypridi mea indixit praeceptio, ut ipsa in suis constructionibus, suppositiones appositionesque [0457D] ordinarias observando, rem feminini sexus charactere praesignitam, suppositionis destinaret officio;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION