라틴어 문장 검색

Statura fuit iusta, capite praecaluo, oculis caeruleis, adunco naso, manibus pedibusque articulari morbo distortissimis, ut neque calceum perpeti neque libellos euoluere aut tenere omnino ualeret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 21장 1:1)
et quo mixta putes magis aspera levibus esse principiis, unde est Neptuni corpus acerbum, est ratio secernendi seorsumque videndi, umor dulcis ubi per terras crebrius idem percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:25)
Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro exprimimus rectoque foras emittimus ore, mobilis articulat nervorum daedala lingua, formaturaque labrorum pro parte figurat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 20:1)
percolatur enim virus retroque remanat materies umoris et ad caput amnibus omnis convenit, inde super terras fluit agmine dulci qua via secta semel liquido pede detulit undas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 8:4)
percolatur enim virus retroque remanat materies umoris et ad caput amnibus omnis confluit, inde super terras redit agmine dulci qua via secta semel liquido pede detulit undas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 20:13)
Feceris par tuis ceteris factis, patrem tuom si percoles per pietatem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 25)
aversi enim sunt solis cursui, et in his locis primum crebrae sunt arbores et silvosae, ipsique montes suas habent umbras obstantes et radii solis non directi perveniunt ad terram nec possunt Intervallaque montium maxime recipiunt imbres et propter silvarum crebritatem nives ab umbris arborum et montium ibi diutius conservantur, deinde liquatae per terrae venas percolantur et ita perveniunt ad infimas montium radices, ex quibus profluentes fontium erumpunt ructus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장38)
Itaque, quae ex imbribus aqua colligitur, salubriores habet virtutes, quod eligitur ex omnibus fontibus levissimis subtilibusque tenuitatibus, deinde per aeris exercitationem percolata tempestatibus liquescendo pervenit ad terram.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION