라틴어 문장 검색

Haec omnia prudentissime praevidit, nec minus artificiose executus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 6:20)
Tametsi enim nemini dubium esse possit quin, quae in medio termino conveniunt, ea et inter se conveniant (quod est mathematicae cujusdam certitudinis):
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:6)
Etenim nobis in mentem venit, in mathematicis, astante machina, sequi demonstrationem facilem et perspicuam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 37:6)
Solent se immiscere naturae (quoad opera) mechanicus, mathematicus, medicus, alchemista, et magus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 13:1)
a quibus (ex more et prudentia mathematicorum) incipere consultius foret, easque per definitiones in ordinem redigere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 120:10)
Quae si notentur accuratius, omnino pertinent ad humanae potestatis circumscriptionem malitiosam, et ad quaesitam et artificiosam desperationem, quae non solum spei auguria turbet, sed etiam omnes industriae stimulos et nervos incidat, atque ipsius experientiae aleas abjiciat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 208:7)
in secunda schola Platonis, Procli, et aliorum, per mathematicam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 230:3)
Optime autem cedit inquisitio naturalis, quando physicum terminatur in mathematico.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 28:6)
Similiter, postulatum mathematicum, ut quae eidem tertio aequalia sunt etiam inter se sint aequalia, conforme est cum fabrica syllogismi in logica, qui unit ea quae conveniunt in medio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 293:3)
Esset enim certe virtuosum plane et efficax genus nihili, aut puncti mathematici, quod aut alia afficeret, aut rursus quod alia appeterent:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:6)
Illud vero nihil aliud est quam quod texturae naturales multo subtiliores sint quam artificiosae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 375:9)
Haec deducuntur ad sensum per artificiosas et peritas separationes, quatenus ad tangibilia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 394:4)
Atque in hac parte, per distillationes atque artificiosas separationes, strenue sane ab hominibus elaboratum est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 394:7)
Instantias vero quatuor itidem, quae huc referuntur, uno nomine Instantias Mathematicas vocamus, et Instantias Mensurae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 413:15)
mensurant quatuor illae Mathematicae:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:53)

SEARCH

MENU NAVIGATION