-
quia tamen in nobilis ore nimis res esset inconcinna aspera contra quemlibet et inurbana verba proferre, patienter meus animus tolerat tua dicta vesana et suavi tibi respondet affatu.
- (안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 4:4)
-
Nihil enim magis generosae personae potest congruere laudibus quam si in suis dictis dulci sermone fruatur, et nulla videntur magis nobili contraire generi et sanguinis nobilitati detrahere quam aspera et inurbana verba proferre.
- (안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 5:3)
-
Etsi per omnia inveniamini dignus amari, nimis tamen ampla et aspera terrarum intercapedo nos disiungit, ut amoris vicissim praestandi solatia locum sibi valeat et tempus idoneum opportunitas invenire.
- (안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 8:2)
-
Praeterea, si ipsa tibi forte insolita convicia pendat vel aliqua exigat quae non consueverat exigere, vel eam videris in praestando vel petendo solatia solito tardiorem, scias quod amori tuo brevi est duratura momento.
- (안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 5장: 우리의 사랑이 반응을 보이는 징후들은 무엇인가 1:11)
-
Omnem namque extraneorum collocutionem vel deambulationem aut insolitam commorationem amans in coamante ex amoris zelo timescit, quia 'Res est solliciti plena timoris amor'.
- (안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 8:3)
-
hic, aspera corda, Britanni, Germanusque ferox, et juncto foedere Belga;
- (JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 6:3)
-
Exposuit Graiis, et tortile velleris aurum, Navita terrificis infamia littora monstris Describit, mixto spirantem incendia fumo Serpentem, vigilesque feras, plaustroque gementes Insolito tauros, et anhelos igne juvencos.
- (JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 13:1)
-
En procul attonitam video clarescere noctem Fulgore insolito!
- (JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 16:4)
-
Non hic ambiguo graditur Fortuna meatu, Non risum lacrimis, aduersis prospera, leta Tristibus in firmans, non mel corrumpit aceto, Aspera commiscens blandis, tenebrosa serenis, Connectens luci tenebras, funesta iocosis, Sed requies transquilla manet, quam fine carentem Fortune casus in nubila uertere nescit.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:5)
-
Aspera blandiciis, in lumine nubila, pauper Et diues, mansueta, ferox, predulcis, amara, Ridendo plorans, stando uaga, ceca uidendo, In leuitate manens, in lapsu firma, fidelis In falso, leuis in uero stabilisque mouendo, Hoc firmum seruans quod nunquam firma, fidele Hoc solum retinens quod nesciat esse fidelis, Hoc solo uerax quod semper falsa probetur, Hoc solo stabilis quod semper mobilis erret, Ambiguo uultu seducit forma uidentem.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:8)
-
Godefridus autem Burel, magister peditum, illorum responsis auditis timidos minime in bello valere tam egregios milites asserens, saepius sermone aspero improperabat [0403A] viris his qui Turcos persequi in ultionem fratrum caeteros socios prohiberent.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 40:3)
-
Sed tamen licet sanguis incessabili unda proflueret, viresque ducis minueret, iniquae belluae non cessit, ad defensionem stans asperrimus, quousque audito inopis rustici, et ab urso liberati clamore ingenti, et murmure lanionis vehementi, quidam Husechinus nomine ex consociis, per silvam diffusis, [0440B] velocitate equi, duci in auxilium adfuit:
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:13)
-
et crastino sole exorto, cum sociis ab Arthesia receptis, cum Tankrado et Welfone Buloniensi, maritimisque Gallorum sociis universis relatis, cum camelis et asinis omnibusque vehiculis sarcinarum rerumque necessariarum, in uno comitatu et armorum fiducia usque ad pontem fluminis Fernae, quod dicitur Farfar, profecti sunt, relictis asperis Alpibus vallibusque gravissimae Romaniae.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 66:2)
-
Reinoldus Belvacensis, tiro asperrimus, minime jacula sagittarum curans, in medio hostium lancea et gladio praecurrens, saevissimas strages operatur;
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 70:9)
-
qui mox juxta muros corruens super asperos silices, fractis cervicibus, nervis et ossibus, in momento exstinctus fuisse refertur.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 28:9)