라틴어 문장 검색

Neque enim si quis amicus constitutus in plebe deliquerit, subito et palam obiurgandus est;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:20)
Ego quoque vicem rependens amico, accepta occasione durius obiurgandum putavi, nec quibusdam quasi conviciis parcens, eum libertati meae nec impatientem reperi, nec ingratum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:6)
Ergo consilii non aspernata rigorem, Concilium celeste uocat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 4:2)
solus homo meae moderationis citharam aspernatur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:28)
Hujus in facie divinae pulchritudinis deitas legebatur, nostrae mortalitatis aspernata naturam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 91:2)
Si merito obiurgabit te aliquis, scito quia profuit;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 120:5)
Ait enimquidam philosophus, "Obiurgari in calamitate gravius est quam ipsa calamitas."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 120:39)
Hominem obiurgat pudor certe quem non flectit, non frangittimor.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 84:5)
rari sermonis ipse, sedloquentium patiens, severus ac serus, ilaris non aspernans;
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 6:4)
Itaque viros fideles filios suos dicere non est aspernatus Deus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 3:3)
Variaeque palmae victoriarum accessit eorum quoque supplicatio, qui armis libertatem invaserant, et reliqui eorum cum precibus, ut superatos et imbelles dominos aspernati, fortioribus visis inclinavere cervices.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 21:3)
Nocte tamen, quae declarationis Augustae praecesserat diem, iunctioribus proximis rettulerat imperator, per quietem aliquem visum, ut formari Genius publicus solet, haec obiurgando dixisse:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 5장 10:1)
et memoriam Constantini, ut novatoris turbatorisque priscarum legum et moris antiquitus recepti, vexavit, eum aperte incusans, quod barbaros omnium primus ad usque fasces auxerat et trabeas consulares, insulse nimirum et leviter, qui cum vitare deberet id quod infestius obiurgavit, brevi postea Mamertino in consulatu iunxit Nevittam, nec splendore nec usu nec gloria horum similem, quibus magistratum amplissimum detulerat Constantinus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 10장 8:1)
Victorinum enim defunctum insimulabat, ut Maximini actus (dum supererat) venditantem, cuius ex testamento legata ipse sumpserat non aspernanda, parique petulantia Anepsiae quoque, eius uxori, lites minabatur et iurgia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 34:2)
Transiit cum notario dux (ut iussum est) statim, fodereque per militem quem duxit fundamenta exorsus, Hermogenen susceperat successorem, eodemque puncto quidam optimates Alamanni venere, obsidum patres, quos lege foederis mansuraeque diutius pacis haut aspernanda pignora tenebamus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 2장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION