라틴어 문장 검색

Verberibus sic asperat ubera, uerbera mollit Vberibus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:8)
Nec pecten castigat eum, non forcipis urget Morsus, tonsure non mordet apocopa crinem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 2:7)
Lorice fragiles mordens rubigo cathenas Dissuit et iunctis addit diuorcia squamis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:6)
Illic canis autem phantasticis vexando vulneribus, aera dentium importunitate mordebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:161)
nunc austeritate frigoris asperatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:15)
Divitiis vel divitibus non derogat iste Sermo, sed vitium potius mordere laborat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:25)
Et majora asperamus de die in diem adfore pericula, nisi Christianorum adfuerint auxilia, quae tua legatione invitamus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 8:5)
Boemundus ergo, cujus cor quammaxima invidia et indignatio animi adversus comitem Reymundum mordebat, videns opportunitatem Godefridi discessione et Reymundi absentia, signo cernicinum sociis suis admonitis et conglobatis, turrim, quae ponti Fernae imminebat, in virtute magna assiliit, comitisque Reymundi milites, qui in ea remanserant, bello et sagittariis gravatos, ab arce et urbe ejecit, sicque solus dominium Antiochiae obtinuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 52:8)
Sed tanta pressura et anxietas ingredientium in porta hac fuisse perhibetur, ut etiam ipsi equi, nimia oppressione gravati, plurimos dentibus, aperto ore ad mordendum, nolente sessore, invaderent, sudore inaudito diffluentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 42:2)
Tankradus enim non ut solebat viriliter auxilium cum suis ferebat fidele, prae invidia quae praecordia illius mordebat, eo quod dux Godefridus dum adhuc viveret et grabato aeger cubaret, Geldemaro, cognomine Carpenel, egregio militi et nobili, urbem in beneficio concesserit, si forte caperetur
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 44:5)
Nam ut ait Tullius De Amicitia, "Et moneriproprium est vere amicitie, et alterum libere facere non asperare, alterumpacienter accipere, non repugnanter."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 119:6)
Etalius dixit, "Verum est canem timidum vehementius latere quam mordere."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 120:22)
Et Martialis dixit, Quem leo non tetigit, dum mordet arinea ledit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 36:6)
Labia lambere vel mordere est deforme, quum etiam indicendis verbis modus esse debeat;
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 89:4)
Quem leo non tetigit, dum mordet aranea lædit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 190:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION