라틴어 문장 검색

Periit oblatio et libatio de domo Domini; luxerunt sacerdotes ministri Domini.
(불가타 성경, 요엘서, 1장9)
Accingite vos et plangite, sacerdotes; ululate, ministri altaris. Ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri oblatio et libatio.
(불가타 성경, 요엘서, 1장13)
Quis scit, si convertatur et ignoscat et relinquat post se benedictionem, oblationem et libationem Domino Deo vestro?
(불가타 성경, 요엘서, 2장14)
nullumque sacrificium absque huius aspersione suscipitur - unde et apostolus praecipit:
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 1:15)
cum vero inferis litandum est, satis actum videtur si aspersio sola contingat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, I. 6:2)
Ut prius tibi, Praetextatus inquit, de posteriore quaestione respondeam, fateor te non inmerito de usurpata in mensam libatione quaesisse;
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 4:1)
quae vasorum sunt instrumenti instar habent, quibus semper sacrificia conficiuntur, quarum rerum principem locum optinet mensa in qua epulae libationisque et stipes reponuntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 6:3)
Ergo apud Evandrum quidem fit iusta libatio, quippe apud eam mensam quae cum ara Maxima more utique religionis fuerat dedicata et in luco sacrato et inter ipsa sacra in quibus epulabantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 7:1)
in convivio vero Didonis, quod tantum regium constat, non etiam sacrum, fuisse, apud humanam mensam in triclinio, non in templo, quia non erat religiosa sed usurpata libatio, solam fecit libasse reginam, in cuius persona nulla observationis necessitas et multa ad usurpandum in potestate permissio.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 7:2)
his autem duobus hoc ab augurio distat Ascanii, fumo et aspersione flammarum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 772)
Et de incesto convivio fabulam grandem adversum nos daemonum coitio mentita est, ut gloriam pudicitiae deformis infamiae aspersione macularet, ut ante exploratam veritatem homines a nobis terrore infandae opinionis averteret.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 31장 1:1)
num etiam Veneris Coae pulchritudinem effici posse aspersione fortuita putas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 36:10)
num etiam Veneris Coae pulchritudinem effici posse aspersione fortuita putas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 36:10)
Denique reuerentissimus antistes Pecthelm, de quo in sequentibus suo loco dicendum est, qui cum successore eius Aldhelmo multo tempore adhuc diaconus siue monachus fuit, referre est solitus, quod in loco, quo defunctus est, ob meritum sanctitatis eius multa sanitatum sint patrata miracula, hominesque prouinciae illius solitos ablatum inde puluerem propter languentes in aquam mittere, atque huius gustum siue aspersionem multis sanitatem egrotis et hominibus et pecoribus conferre;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVIII.7)

SEARCH

MENU NAVIGATION