라틴어 문장 검색

Rex fama eorum hominum constantique adseveratione motus dimissis in urbem amicorum plerisque alia via praeter Babylonem ducit ac ducenta inde stadia stativa conlocat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:83)
"Sint fortuitis concursionibus totius mundi membra coalita, digesta, formata, quis deus machinator?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:9)
"Itaque, quo saepius adseverationibus credunt, eo frequentius a peritioribus arguuntur:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 14장 2:7)
Atque horum omnium scelerum improbissimum machinatorem, Cimbrum Gabinium, statim ad me nihil dum suspicantem vocavi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 6:7)
omni tibi adseveratione adfirmo, quod mihi credas velim, mihi maiori offensioni esse quam delectationi possessiunculas meas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 23 6:6)
verum ut haec missa faciam quae iam facta sunt, ex eis quae nunc cum maxime fiunt nonne quivis potest intellegere omnium architectum et machinatorem unum esse Chrysogonum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 45장 3:1)
adiiciebant et asseverationem ut eheu, et tractationem ut fasciatim;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 138:5)
Non est autem satis in narratione uti coloribus, nisi per totam actionem consentiant, cum praesertim quorundam probatio sola sit in adseveratione et perseverantia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 183:2)
quare neque probatio ulla, quae modo venit ab oratore, tam firma est, ut non perdat vires suas, nisi adiuvatur adseveratione dicentis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 149:5)
His adnumeres licet machinatores, qui pegmata per se surgentia excogitant et tabulata tacite in sublime crescentia et alias ex inopinato varietates aut dehiscentibus, quae cohaerebant, aut bis, quae distabant, sua sponte coeuntibus aut his, quae eminebant, paulatim in se residentibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 22:2)
uocis nulla contentio, nulla corporis adseueratio, cum uerba uelut iniussa fluerent.
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 2:8)
O machinator fraudis et scelerum artifex,
(세네카, Troades 773:1)
Omnium est aestimare, quantacunque illa ambitione diffusa sit, quantacunque asseveratione constructa, quod ab uno aliquando principe exorta sit necesse est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 11:1)
Mettius ille est ductor itineris huius, Mettius idem huius machinator belli, Mettius foederis Romani Albanique ruptor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 300:3)
Archimedes is erat, unicus spectator caeli siderumque, mirabilior tamen inventor ac machinator bellicorum tormentorum operumque quibus quicquid hostes ingenti mole agerent ipse perlevi momento ludificaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 432:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION