라틴어 문장 검색

Congregatae sunt aves coeli circa sedentem, cum de universis regnis Christianorum parvi et magni, nobiles et ignobiles, illi associati et subditi facti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 74:3)
Solus comes Reymundus, adhuc stimulo invidiae saeviens adversus ducem Godefridum, eo quod turrim David amiserat, invitatus venire [0558A] noluit cum omni manu suorum sequacium, donec denuo a duce cunctisque principibus minis pulsatus et admonitus, tandem et consilio suorum et blanditiis fidelium virorum, exsurgens atque per montana regia via incedens, cum ingenti manu suorum duci et praedictis principibus in campestrihus associatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 84:2)
Taliter cives adhortatus ad impedimentum ducis, iter maturavit, et in regione, quae est inter Caesaream et urbem Caiphas, juxta fluvium quemdam dulcis aquae, Roberto Flandrensi, et aequivoco suo, Roberto Northmannorum principi, caeterisque primoribus associatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 104:1)
Hi, collectione navium e diversis terris et regnis contracta, scilicet ab Antwerpia, Tyla, Frisia, Flandria, per mare Provincialibus in terra S. Aegidii, de potestate comitis Reymundi, associati, navigio in circuitu orbis terrae usque ad ipsam urbem Laodiceae appulsi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 110:14)
- Conradus, imperator Henrici stabularius, cum nonnullis occidentalis Franciae principibus Nicodemiae Longobardis associatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 11:2)
Hi omnes de regno occidentalis Franciae cum omnibus copiis suis ibidem in civitate et regione Nicomediae Longobardis associati sunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 12:4)
Ubi Genuensibus, qui in eodem voto Jerusalem eundi conspiraverant, assumptis, et mutua fide firmatis sibi, octoginta vero galeidis eorum sibi associatis, ad Amiroth, civitatem imperatoris Graecorum, navigio pervenit, ubi escas et vitae necessaria vi undique conferebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 6:2)
Unde quidam philosophus dixit, "Ne associes te inimicis tuis, cum aliospossis reperire socios;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 15:9)
Si quisquamtibi in via ignotus se associaverit iterque tuum investigaverit, dic tevelle longius ire quam disposueris;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 16:2)
Quare dixit, "Ne te associes leccatori, cuius societas est tibidedecus."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 53:27)
«Ne associes te inimicis tuis, quum alios poteris reperiresocios;
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 62:16)
et si quisquam in via tibi ignotus se associaverit, iterque tuum investigaverit,dic te longius ire quam disposueris.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 62:24)
"Ne associeris inimicis tuis, cum alios possis reperire socios;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 122:14)
et si tibi in via ignotus se associaverit, iterque tuum investigaverit, dic te velle longius ire quam disposueris;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 188:6)
Ne te associaveris inimicis tuis, cum alios possis reperire socios.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 25:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION