라틴어 문장 검색

Legi adeo nuper in Capitonis Atei Coniectaneis senatus decretum vetus C. Fannio et M. Valerio Messalla factum, in quo iubentur principes civitatis, qui ludis Megalensibus antiquo ritu mutitarent, id est mutua inter sese dominia agitarent, iurare apud consules verbis conceptis, non amplius in singulas cenas sumptus se esse facturos quam centenos vicenosque aeris praeter olus et far et vinum, neque vino alienigena, sed patriae usuros, neque argenti in convivio plus pondo quam libras centum inlaturos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIV 3:1)
Ni suo vivit, qui eum vinctum habebit, libras farris endo dies dato.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 46:7)
tum caro adsumenda est, quae assa optima aut elixa est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장35)
Inde proximus cibus mediocris utilior est isque esse debet cum pane hesterno, vino austero meraco et carne assa cibisque omnibus quam siccissimis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장98)
transeundum paulatim ad assa ab elixis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장136)
frigida lavatio, caro assa, frigidi cibi vel qui refrigerent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장141)
Venatio durique pisces et ex domesticis animalibus assa caro maxime iuvant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 6장7)
atque utraque vel assa vel elixa:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 24장5)
dura ova, magisque si assa sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 30장3)
omnia dura, macra, austera, aspera, tosta, et in eadem carne assa potius quam elixa.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 30장8)
Calfacit vero ex qualibet farina cataplasma sive ex tritici sive farris sive hordei sive ervi sive lolii sive milii vel panicii vel lenticulae vel fabae vel lupini vel lini vel feni Graeci, ubi ea defervuit calidaque inposita est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 33장16)
Ubi ad cibum ventum est, dari debet is valens, frigidus, siccus, simplex, qui quam minime corrumpi possit, panis tostus, caro assa, vinum austerum vel certe subausterum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장74)
Idem oriza quoque et, si nihil aliud est, far praestat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장59)
Inimica etiam habet balinea assasque sudationes.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장45)
vel eiusdem pulmonem quam recentissimum assum, sed sine ferro coctum, edendum esse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 8장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION