라틴어 문장 검색

frigida lavatio, caro assa, frigidi cibi vel qui refrigerent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장141)
Venatio durique pisces et ex domesticis animalibus assa caro maxime iuvant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 6장7)
habere umorem glutinosum dentibus inhaerentem, cutem circa umbilicum et pubem macram, praecordia inflammata, dolentia, dura, tumida, intenta, magisque si haec dextra parte quam sinistra sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장9)
Praeter haec periculum ostendit id quod excernitur, si est exiguum, glutinosum, leve, album, idemque subpallidum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장29)
Et tamen nihil peius est quam sincerum id edi, sive rufum est sive cruentum sive album sive glutinosum sive pallidum sive spumans;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장70)
vulvae, rostra, trunculique suum, omnis pinguis caro, omnis glutinosa, omne iecur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 20장7)
22. Lenes autem sunt sorbitio, pulticula, laganus, amylum, tisana, pinguis caro et quaecumque glutinosa est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 22장1)
23. Crassiorem autem pituitam faciunt ova sorbilia, halica, oriza, amulum, tisana, lac, bulbi, omniaque fere glutinosa.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 23장1)
atque utraque vel assa vel elixa:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 24장5)
dura ova, magisque si assa sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 30장3)
omnia dura, macra, austera, aspera, tosta, et in eadem carne assa potius quam elixa.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 30장8)
Ubi ad cibum ventum est, dari debet is valens, frigidus, siccus, simplex, qui quam minime corrumpi possit, panis tostus, caro assa, vinum austerum vel certe subausterum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장74)
Sed in hoc maturius quam in aliis morbis ducere in balineum opus est, vinum calidum et meracius dare, et omnia glutinosa;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장5)
Cibus autem in eiusmodi morbis maxime dandus est, qui mollem alvum praestet, caro glutinosa:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장31)
Cibus valens esse debet et glutinosus, maximeque caro.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장67)

SEARCH

MENU NAVIGATION