라틴어 문장 검색

23. Crassiorem autem pituitam faciunt ova sorbilia, halica, oriza, amulum, tisana, lac, bulbi, omniaque fere glutinosa.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 23장1)
item panis sine fermento, et elota halica, vel oriza vel tisana;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 24장3)
atque utraque vel assa vel elixa:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 24장5)
dura ova, magisque si assa sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 30장3)
omnia dura, macra, austera, aspera, tosta, et in eadem carne assa potius quam elixa.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 30장8)
Ubi ad cibum ventum est, dari debet is valens, frigidus, siccus, simplex, qui quam minime corrumpi possit, panis tostus, caro assa, vinum austerum vel certe subausterum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장74)
Quod si puer est qui laborat, neque tantum robur eius est, ut ei sanguis mitti possit, siti ei utendum est, ducenda alvus vel aqua vel tisanae cremore, tum denique is levibus cibis nutriendus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장8)
Si siccus manet stomachus, protinus vel tisanae vel halicae vel orizae cremor dandus est, cum quo recens adeps cocta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장25)
Ultimum auxilium est in alvum tisanae vel halicae cremorem ex inferioribus indere, siquidem id quoque vires tuetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장25)
Cibus esse debet primo acer, ut alium, porrum, idque ipsum ex aceto, vel ex eodem intubus, ocimum, lactuca, dein lenis, ut sorbitio ex tisana vel ex halica vel ex amulo, lacte adiecto.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장58)
Inimica etiam habet balinea assasque sudationes.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장45)
vel eiusdem pulmonem quam recentissimum assum, sed sine ferro coctum, edendum esse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 8장20)
Cibi vero esse debent neque nimium acres neque asperi, mel, lenticula, tragum, lac tisana, pinguis caro, praecipueque porrum et quicquid cum hoc mixtum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 9장15)
ut cibus sit quam maxime tenuis et lenis, praecipueque sorbitio eaque ex tisana potissimum, aut ius, in quo porrus cum pullo gallinaceo coctus sit, idque non nisi tertio quoque die detur, si tamen per vires licebit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장24)
in vicem eius cremor tisanae sumendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장31)

SEARCH

MENU NAVIGATION