라틴어 문장 검색

sicut enim radiatio periodi dispositionem ordinis esse et durationis imprimit rebus naturalibus, ita imprimit artificiatis.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 17:2)
Morbus iste breves sortitus est periodos, tam in morbi ipsius crisi quam in tempore durationis ipsius.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 14:3)
In qua tamen actionis periodo comes Lincolniae privatas suas spes fovebat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:22)
Attamen rex contrarium credi voluit, inquiens se cum bellum eius generis instituisset quod non opus unius aestatis futurum esset, sed absque termino praefixo, regni Galliae subiugationem pro periodo haberet, non curare quo anni tempore inciperet, praesertim cum Caletum a tergo haberet ubi, si ratio belli postularet, hyemare possit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 18:7)
suntque mensurae et periodi tantum, non species motus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 142:11)
Tres enim tantum doctrinarum revolutiones et periodi recte numerari possunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 173:4)
atque hoc theologiae studium praecipue occupasse tertiam illam partem sive periodum temporis apud nos Europaeos occidentales;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 175:8)
At aevo superiori, durante periodo illa secunda apud Romanos, potissimae philosophorum meditationes et industriae in morali philosophia (quae ethnicis vice theologiae erat) occupatae et consumptae fuerunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 175:10)
At ipsissima illa periodus temporis, in qua inquisitiones de natura viguerunt, contradictionibus et novorum placitorum ambitione corrupta est, et inutilis reddita.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 176:1)
Itaque quandoquidem per tres istas periodos naturalis philosophia majorem in modum neglecta aut impedita fuerit, nil mirum si homines parum in ea re profecerint, cum omnino aliud egerint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 176:2)
15. Ex traditione astronomorum ponuntur stellae aliae magis, aliae minus calidae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 155:1)
aut Ferinas, sumpto vocabulo ab astronomis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 258:6)
vel potius una instantia in motu sive transitu, producta ad periodum adversam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 260:5)
Similiter, sit natura inquisita Motus Rotationis ille alter apud astronomos decantatus, renitens et contrarius Motui Diurno, videlicet ab occidente in orientem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 351:1)
quem veteres astronomi attribuunt planetis, etiam coelo stellato, at Copernicus et ejus sectatores terrae quoque;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 351:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION