라틴어 문장 검색

Quia ergo ab adulescentia usque ad octoginta quattuor annos viduitatis onus sustinuerat et non recedebat de templo Dei diebus ac noctibus insistens ieiuniis et obsecrationibus, idcirco meruit gratiam spiritalem et nuncupatur filia vultus Dei et atavis beatitudine divitiisque-censetur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 13:15)
Et quando in publico quasi per verecundiam operit faciem, lupa- narum arte id solum ostendit, quod ostensum magis placere potest.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 7:10)
"ite, quibus grata est picta lupa barbara mitra!"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III25)
"felices proavorum atavos, felicia dicas saecula quae quondam sub regibus atque tribunis viderunt uno contentam carcere Romam."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III130)
pars ultima ludi accipit has animas aliusque in carcere nervos, sed tibi communem calicem facit uxor et illis, cum quibus Albanum Surrentinumque recuset flava ruinosi lupa degustare sepulchri, horum consiliis nubunt subitaeque recedunt, his languentem animum servant et seria vitae, his clunem atque latus discunt vibrare magistris, quicquid praeterea scit qui docet, haud tamen illi semper habenda fides:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI185)
Si quidem et Tiberinus amnem repressit, et relictis catulis lupa secuta vagitum uber admovit infantibus matremque egit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 11:1)
Abscondunt spurcas et monumenta lupas.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXXIV4)
'crudelis, perfide, praedo, A nostra pueris parcere disce lupa!'
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXXV5)
Dum proavos atavosque refers et nomina magna, Dum tibi noster eques sordida condicio est, Dum te posse negas nisi lato, Gellia, clavo Nubere, nupsisti, Gellia, cistibero.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XVII1)
Quod Flacco Varioque fuit summoque Maroni Maecenas, atavis regibus ortus eques, Gentibus et populis, hoc te mihi, Prisce Terenti, Fama fuisse loquax chartaque dicet anus Tu facis ingenium, tu, si quid posse videmur;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, III1)
quod autem a lupa dicuntur alti, fabulosum figmentum est ad celandam auctorum Romani generis turpitudinem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 27321)
nam et meretrices lupas vocamus, unde et lupanaria.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 27323)
fulvo tegmine id est pelle lupae, qua utebatur more pastorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2752)
unde etiam lupanaria 'lustra' dicimus, ubi habitant lupae, id est meretrices, dictae ab obscenitatis et odoris similitudine.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6472)
postea Albani omnes reges Silvii dicti sunt ab huius nomine, sicut hodieque Romani imperatores Augusti vocantur, Aegyptii Ptolomaei, Persae Arsacidae, Latini Murrani, ut Murranum hic atavos et avorum antiqua sonantem nomina per regesque actum genus omne Latinos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 76011)

SEARCH

MENU NAVIGATION