라틴어 문장 검색

nec simili penetrant auris primordia forma, cum tuba depresso graviter sub murmure mugit et reboat raucum retro cita barbita bombum, et [iam] Dauliades natae hortis ex Heliconis cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 19:10)
Is tamen Crassus, vir censorius, nam cum Cn. Domitio censor fuit, cum supra ceteros disertus haberetur essetque inter clarissimos cives princeps, tamen murenam in piscina domus suae mortuam atratus tamquam filiam luxit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 4:1)
Si non aurea sunt iuvenum simulachra per aedes, Lampadas igniferas manibus retinentia dextris, Lumina nocturnis epulis ut subpeditentur, Nec domus argento fulgens auroque renidens, Nec citharam reboant laqueata aurataque templa:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 5:2)
Reboant silvaeque et longus Olympus, quia est apud Lucretium:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 21:1)
Nec cithara reboant laqueata aurataque tecta
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 21:2)
'atra' autem, quod atratos lares significet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 649)
reboant resultant, remugiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2231)
cum fluvius Atratus sanguine fluxit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 141:5)
Sanguine pluisse senatui nuntiatum est, Atratum etiam fluvium fluxisse sanguine, deorum sudasse simulacra.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 85:1)
cum fluvius Atratus sanguine fluxit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 141:6)
"'Sanguinem pluisse senatui nuntiatum est, Atratum etiam fluvium fluxisse sanguine, sudasse simulacra.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 85:1)
quidquid in aere cavo reboans tuba curva remugit, quidquid ab arcano vomit ingens spiritus haustu, quidquid casta chelys, quidquid testudo resultat, organa disparibus calamis quod consona miscent, aemula pastorum quod reddunt vocibus antra, Christum concelebrat, Christum sonat, omnia Christum muta etiam fidibus sanctis animata loquuntur, o nomen praedulce mihi!
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3124)
dissona discretum retinent si numina caelum, convenit et nebulis et fontibus et reboanti oceano et silvis et collibus et speluncis, fluminibus, ventis, fornacibus atque metallis assignare Deos proprios, sua cuique iura.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 133)
illi alternantes multa vi proelia miscent volneribus crebris, lavit ater corpora sanguis, versaque in obnixos urguentur cornua vasto cum gemitu, reboant silvaeque et longus Olympus Nec mos bellantis una stabulare, sed alter victus abit longeque ignotis exulat oris, multa gemens ignominiam plagasque superbi victoris, tum, quos amisit inultus, amores;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 9:5)
reboante flexo concitos cornu modos,
(세네카, Troades 800:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION