라틴어 문장 검색

Post haec paulisper obticuit atque ubi attentionem meam modesta taciturnitate collegit sic exorsa est:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:1)
in admirabilitate attentio;
(단테 알리기에리, Epistolae 112:7)
memoret quae sit fiducia capto'. habet ergo benivolentiam et attentionem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6916)
sic modo in oratione Crassi divitias atque ornamenta eius ingeni per quaedam involucra atque integumenta perspexi, sed ea contemplari cum cuperem, vix aspiciendi potestas fuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 161:3)
reliqua sunt in cura, attentione animi, cogitatione, vigilantia, adsiduitate, labore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 150:2)
' 'Perge vero,' inquit Crassus 'libenter enim te cognitum iam artificem aliquandoque evolutum illis integumentis dissimulationis tuae nudatumque perspicio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 350:3)
non te illius unguentorum odor, non vini anhelitus, non frons calamistri notata vestigiis in eam cogitationem adducebat, ut cum illius re similis fuisses, frontis tibi integimento ad occultanda tanta flagitia diutius uti non liceret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 7장 1:2)
Oeconomia omnem technologicam progressionem recipit ut lucrum consequatur, nulla habita attentione ad negativa consectaria hominibus quae evenire possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 146:2)
135. Sine dubio assidua oportet sit attentio quae sinat omnes ethicos inhaerentes considerare aspectus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 176:1)
226. De cordis more loquimur, quod omnia cum serena attentione vivit, quod valet plene adesse coram quopiam, haud cogitans de iis quae post sequentur, quod se tradit cuique momento tamquam dono divino plene vivendo.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 287:1)
docilem sine dubio et haec ipsa praestat attentio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 43:2)
eo quidam exordium in duas dividunt partes, principium et insinuationem, ut sit in principiis recta benevolentiae et attentionis postulatio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 51:1)
ea legio linteata ab integumento consaepti, in quo sacrata nobilitas erat, appellata est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 559:2)
in fanis publicis, ubi lectisternium erat, deorum capita quae in lectis erant averterunt se, lanxque cum integumentis quae Iovi apposita fuit, decidit de mensa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 675:2)
Illius sum integumentum corporis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 240)

SEARCH

MENU NAVIGATION