라틴어 문장 검색

gladiatoribus autem Fadium quendam, militem Pompeianum, quia, cum depressus in ludum bis gratis depugnasset, auctorare sese nolebat et ad populum confugerat, primum Gallos equites immisit in populum (coniecti enim lapides sunt in eum, cum abriperetur Fadius), deinde abstractum defodit in ludo et vivum combussit, cum quidem pransus nudis pedibus, tunica soluta, manibus ad tergum reiectis inambularet et illi misero quiritanti :
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 32 3:3)
Nam cum is est auditor qui non vereatur ne compositae orationis insidiis sua fides attemptetur, gratiam quoque habet oratori voluptati aurium servienti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 61장 5:2)
iam curabo sentiat, Quos attentarit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Viatores et latro.4)
"non pudet, o miseri, plebeio milite claros adtemptare duces ferroque lacessere gentem insignem titulis, veteres cui bellica virtus divitias peperit, laetos et gramine colles imperio calcare dedit?"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 150)
quid tum profeci, mecum facientia iura si tamen attemptas?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 215)
quid refert, uri virgis ferroque necari auctoratus eas, an turpi clausus in arca, quo te demisit peccati conscia erilis, contractum genibus tangas caput?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat. 1:6)
quos ut in agendo et attentare singulos minime convenit, propter quas diximus causas, ita in discendo rimari necessarium est, quae personae, quae tempora et loca, instituta, instrumenta, cetera, ex quibus non tantum illud, quod est artificiale probationis genus, colligi possit, sed qui metuendi testes, quomodo sint refellendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 142:1)
Itaque ne videar in personam, non in rem dicere sententiam, censeo ne quis post hunc diem deus fiat ex his, qui ἀρούρησ καρπο`ν ἔδουσιν, aut ex his, quos alit ζείδωροσ ἄρουρα.. Qui contra hoc senatus consultum deus factus, dictus pictusve erit, eum dedi Laruis et proximo munere inter novos auctoratos ferulis vapulare placet.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 7:12)
pudicitiam servulorum suorum adtemptari non vult qui non pepercit suae.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 155:4)
haud illum bello adtemptare iuvencis sunt animi;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권30)
"ceu regia caeli adtemptata tui, sic te pro turribus altis vidimus urgentem nubes, laetique benignum fulmen et auditos proavis adgnoscimus ignes, accipe nunc pecudes et magni turis acervos votivumque marem;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권97)
eo vero pignore velut auctoratum sibi proditorem ratus est:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 108:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION