라틴어 문장 검색

Culus rei utriusque auctoritates sunt et M. Cato id saepenumero adtestatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XII 3:1)
et omnino quicquid ita dicitur plena atque perfecta verborum sententia, ut id necesse sit aut verum aut falsum esse, id a dialecticis ἀξίωμα appellatum est, a M. Varrone, sicuti dixi, proloquium, a M. autem Cicerone pronuntiatum, quo ille tamen vocabulo tantisper uti se adtestatus est, quoad melius, inquit, invenero.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VIII 8:2)
Qui fuit character imperatoris Adriani, qui poetas, et pictores, et opifices alios in iis scilicet operibus quibus ipse praecellere gestiaebat, capitali quadam invidia prosequebatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 7:4)
omnes enim que garrio murmurant aut mussant aut cogitant aut somniant, et que inventa non attestantur. 18.
(단테 알리기에리, Epistolae 80:2)
Rationibus omnibus supra positis experientia memorabilis attestatur:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 16:2)
at quae sunt solida primordia simplicitate, cum per inane meant vacuum nec res remoratur ulla foris atque ipsa suis e partibus unum, unum, in quem coepere, locum conixa feruntur, debent ni mirum praecellere mobilitate et multo citius ferri quam lumina solis multiplexque loci spatium transcurrere eodem tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 4:7)
His dictis favor ab omnibus exortus est ammirantibus dictorum soliditatem adeo ut attestari vel ipsum Euangelum non pigeret.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 1:1)
multi tamen adserunt cycnos inter augurales aves non inveniri neque auguralibus commentariis eorum nomen inlatum, sed in libris reconditis lectum esse, posse quamlibet avem auspicium adtestari, maxime quia non poscatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3987)
Nigidius autem solus est post Varronem, licet Varro praecellat in theologia, hic in communibus litteris:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1755)
Hoc attestatur brevis Aesopi fabula.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Lupus et vulpes iudice simio.2)
quis ferat haec iniecta Deo convicia, qui se divinis meminit praecellere nobilitatum muneribus?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1172)
Et hinc conceditis, opinor, illum deum deificum iustitia praecellere, qui non temere nec indigne nec prodige tantum praemium dispensarit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 10:2)
Nam mutato repente habitu saeculari monasterium petiit, in quo tanta perfectionis gratia coepit conuersari, ut, sicut ipse postea flendo solebat adtestari, animo illius labentia cuncta subteressent, ut rebus omnibus, quae uoluuntur, emineret, ut nulla nisi caelestia cogitare soleret, ut etiam retentus corpore ipsa iam carnis claustra contemplatione transiret, ut mortem quoque, quae pene cunctis poena est, uidelicet ut ingressum uitae, et laboris sui praemium amaret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 1:8)
principum liberos, sicut fere fit, qui scientia videbatur praecellere erudiebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 306:2)
proinde ut quisque Fortuna utitur, ita praecellet atque exinde sapere eum omnes dicimus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 311)

SEARCH

MENU NAVIGATION