라틴어 문장 검색

Si nobilis aliquis mulieris alicuius nobilis deposcat amorem, his illam verbis conetur attrahere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 1:1)
et nos tanquam mentis caecitate prostrati et quid deceret nullatenus recolentes, quia 'Quid deceat, non videt ullus amans' et iterum 'Nil bene cernit amor, videt omnia lumine caeco', statim coepimus ipsius attrahi pulchritudine vehementi et dulciori facundia colligari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 8장: 수녀의 사랑 1:10)
Si vero et illarum te feminarum amor forte attraxerit, eas pluribus laudibus efferre memento, et, si locum inveneris opportunum, non differas assumere quod petebas et violento potiri amplexu.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 11장: 농부들의 사랑 1:5)
Utrum autem mulier vel amator novum licenter petat amorem, praesenti opere tibi non laboramus exponere, quia sive licite sive minus licenter istud agatur, postquam novi quisquam radio fuerit pertactus amoris, violenter cogitur attractione propriis motibus obedire tanquam alieno subiectus arbitrio.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 8:1)
Sed quaeres forte, Gualteri, si mulier sit repellenda quae violenter attracta alterius se voluptati commiscuit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 10:1)
Quomodo Nature subiectus sermo stupescit, Dum temptat diuina loqui, uiresque loquendi Perdit et ad ueterem cupit ille recurrere sensum, Mutescuntque soni, uix barbutire ualentes, Deque suo sensu deponunt uerba querelam;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:11)
ubi non solum me meosque, sed etiam regem Darsianum de genere nostro virum nobilissimum, tibi subjectum et amicum, tuoque munere urbem et terras tenentem, armata manu obsederunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 6:11)
Misit ergo nos ad te idem princeps et tibi subjectus Darsianus, major et consanguineus noster, ut sibi auxiliari digneris in virtute multa, qua potes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 6:12)
Qui statim regis imperio acquievit, et de mari per Brachium S. Georgii descendens cum quibusdam de comitatu electis, imperatori in palatio suo locutus, sacramento ei conjunctus et subjectus factus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 8:4)
Posuerunt enim quod subtilissimo vapore paludum Maeotidarum inter duos solstitiales positarum, inter quos maximus discursus planetarum est, nutriuntur corpora planetarum, ita quod quando illum attrahunt ex gravitate deprimuntur et retrogradandur, et quando eundem digerunt, elevantur et cursu diriguuntur;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 8:4)
Seducens, inquit, eum multo blandimento sermonum, et laqueis labiorum suorum alligans, domum adusque attraxit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:25)
quia saepe ab alienigenis Dei jussu excitatis propter divinae majestatis offensam subjectus factus est populus Judaeorum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 4:19)
Non te invitum, non imprudentem error attraxit:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 3:9)
Nidus est narium, qui ad se odorem attrahit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:8)
denique corpus examinatum in flumen paene cernuat, nisi ego altero eius pede retento vix et aegre ad ripam superiorem attraxi, ubi defletum pro tempore comitem misellum arenosa humo in amnis vicinia sempiterna contexi.
(아풀레이우스, 변신, 1권 17:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION