라틴어 문장 검색

muta ista et inanima intercidere ac reparari promisca sunt:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 84장17)
ac saepe in eius modi rixis oculorum et uitae periculum adiit, a quodam laticlauio, cuius uxorem adtrectauerat, prope ad necem caesus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 26장 2:1)
deinde precati, ut ius fasque esset mortalibus attrectare deum, purgavere corpus, repletumque est odoribus aureum solium et capiti adiecta fortunae eius insignia.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 10장 14:3)
Si pulvillum viderit, si mantele elegans, si aliquid domesticae supellectilis, laudat, miratur, adtrectat, et se his indigere conquerens non tam inpetrat quam extorquet, quia singulae metuunt veredarium urbis offendere.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 22:16)
"Tu caput virginis Dei sacrilegis adtrectare manibus?"
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 5:7)
Causam quidem illius belli praetenderat apud Cassium legatum, adtrectari terminos suos a Nicomede Bithyno;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 3:1)
Me bello e tanto digressum et caede recenti Attrectare nefas, donec me flumine vivo Abluero.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, I. 1:3)
Symmachus enim adtrectans manu nuces:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 1:2)
Nux terentina dicitur quae ita mollis est ut vix adtrectata frangatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 13:1)
Nec minus circa inanima lunae proprietas ostenditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 29:1)
et omnia Latina nomina inanima, simplicia, a verbo non venientia, 'nis' syllaba terminata masculina sunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5542)
inanima propter 'canis':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5543)
cape sacra manu non est dantis, sed hortantis, ut tollat, quia sequitur 'me bello e tanto digressum et caede recenti attrectare nefas':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7171)
nec vero in hoc, quod est animal, sed in eis etiam, quae sunt inanima, consuetudo valet, cum locis ipsis delectemur, montuosis etiam et silvestribus, in quibus diutius commorati sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 87:4)
cum enim constet inter omnes omne officium munusque sapientiae in hominis cultu esse occupatum, alii - ne me existimes contra Stoicos solum dicere - eas sententias afferunt, ut summum bonum in eo genere ponant, quod sit extra nostram potestatem, tamquam de inanimo aliquo loquantur, alii contra, quasi corpus nullum sit hominis, ita praeter animum nihil curant, cum praesertim ipse quoque animus non inane nescio quid sit - neque enim id possum intellegere - , sed in quodam genere corporis, ut ne is quidem virtute una contentus sit, sed appetat vacuitatem doloris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 50:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION