라틴어 문장 검색

Alexandria enim vertex omnium est civitatum, quam multa nobilitant et magnifica, conditoris altissimi, et architecti sollertia Dinocratis, qui cum ampla moenia fundaret et pulchra, paenuria calcis ad momentum parum repertae, omnes ambitus lineales farina respersit, quod civitatem post haec alimentorum uberi copia circumfluere fortuito monstravit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 7:1)
Inter haec certamina nostrae partis architectus, cuius nomen non suppetit, post machinam scorpionis forte assistens, reverberate lapide quem artifex titubanter aptaverat fundae, obliso pectore supinatus, profudit animam disiecta compage membrorum, adeo ut ne signa quidem totius corporis noscerentur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 28:1)
Hoc longe conspecto, ardens ad transitum miles ea mora tantummodo tenebatur quod utribus e caesorum animalium coriis, coagmentare pontes architecti promittebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 15:1)
Cum legatis eorum, missis ad comitatum, certa et praestituta ex more munera praeberi deberent, minora et vilia sunt attributa, quae illi suscepta, furenter agentes ut indignissima proiecere.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 5장 7:2)
Nam utrumque, et civitatis redemptio illis promissa est et data et via sine impedimento attributa, ut Burgundiam hieme depraedarent.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 32:8)
est enim omnium litium depector, omnium falsorum commentator, omnium simulationum architectus, omnium malorum seminarium, nec non idem libidinum ganearumque locus, lustrum, lupanar, iam inde ab ineunte aeuo cunctis probris palam notus, olim in pueritia, priusquam isto caluitio deformaretur, emasculatoribus suis ad omnia infanda morigerus, mox in iuuentute saltandis fabulis exossis plane et eneruis, sed, ut audio, indocta et rudi mollitia;
(아풀레이우스, 변명 72:6)
perparuam partim postulat Plautus loci de uostris magnis atque amoenis moenibus, Athenas quo sine architectis conferat, non secus et mihi liceat nullam longinquam et transmarinam ciuitatem hic, sed enim ipsius Karthaginis uel curiam uel bybliothecam substituere.
(아풀레이우스, 플로리다 18:6)
Masurius autem Sabinus in Iuris Civilis secundo, etiam quod iumentorum causa apparatum esset quibus dominus uteretur, penori attributum dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 22:1)
Poeniendis peccatis tres esse rationes a philosophis attributas;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIV 1:1)
Cumque architectus dixisset necessaria videri esse sestertia ferme trecenta, unus ex amicis Frontonis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, X 5:1)
Nihilomonus Empsonus et Dudleius, et si non potuissent non audire de regis in hac parte conscientiae scrupulis, tamen acsi regis anima et pecunia distinctis officiis attributae et assignatae essent ut nihil rei haberet una earum cum altera, nihilo lentius populum gravabant quam antea.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:20)
Est etiam invidia affectuum vilissimus et pravissimus, quam ob causam proprium est attributum Diaboli qui dicitur invidus homo, qui zizanias inter triticum nocte seminavit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 17:6)
Quod si adulator sit vulgaris attributis quibusdam utetur communibus et quae omnibus competere possint, non quaesitis aut appositis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:13)
Sicut enim novae domus architecto de universa structura curandum est, ei vero, qui inurere et pingere curat, quae apta sunt ad ornatum exquirenda sunt, ita aestimo et in nobis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장29)
neque satis Bruto, qui classi praeerat, vel tribunis militum centurionibusque, quibus singulae naves erant attributae, constabat quid agerent aut quam rationem pugnae insisterent.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 14장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION