라틴어 문장 검색

Nec ille deerat qui magistratum fascibus purpuraque luderet, nec qui pallio baculoque et baxeis et hircino barbitio philosophum fingeret, nec qui diversis harundinibus alter aucupem cum visco, alter piscatorem cum hamis induceret.
(아풀레이우스, 변신, 11권 8:4)
auceps volatilia, feras venatores:
(ARCHIPOETA, IX22)
hortulani, aratores, fossores, fabri ferrarii, fabri lignarii, piscatores, aucupes, chirurgi, pharmacopolae, coci, pistores, cervisarii, et huiusmodi, In regione ubi plantare instituis circumspice primo quod genus esculentorum et poculentorum terra ex sese sine cultura edat, veluti castaneas, iuglandes, nuces pinus, olivas, dactylos, pruna, cerasa, mel silvestre, et similia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:17)
Cuius dum fauces artaret callidus auceps Insitus et reti foret in discrimine leti, Accedens iuxta, mus temptat soluere frustra;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVIII. De mure et gatto 19:5)
Speculatur Ephraim, populus Dei mei, prophetam; laqueus aucupis super omnes vias eius, inimicitiae in ipsa domo Dei eius.
(불가타 성경, 호세아서, 9장8)
rustica, quae non dissimilis villaticae per aucupem decipitur, eaque plurima est in insula, quam nautae in Ligustico mari sitam producto nomine alitis Gallinariam vocitaverunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 2:2)
Sed hoc suburbanis locis facere non possunt, quoniam intercipiuntur variis aucupum insidiis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 2:2)
Itaque ne id accidat, veterani debent intermisceri, qui ab aucupibus in hunc usum nutriti quasi allectores sint captivorum, maestitiamque eorum mitigent intervolando.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 1:4)
hic simul accepit patrimoni mille talenta,edicit, piscator uti, pomarius, auceps,unguentarius ac Tusci turba inpia vici,cum scurris fartor, cum Velabro omne macellummane domum veniant.
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장159)
famulus nunc aucupis idem Decipit et captas non sibi maeret aves.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CCXVII Accipiter2)
Lucilius velut ollim auceps ille facit cum inproviso insidiisque:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 55)
aut rursum innodes resecantur 'rursum' non habet hic significationem iterandi, sed abundat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 781)
contra Epicurus vel quis alius adversariorum negabit suumque potius peritissimum voluptatum aucupem sapientem esse contended.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER SECUNDUS17)
Ita est tibi iuris consultus ipse per se nihil nisi leguleius quidam cautus et acutus, praeco actionum, cantor formularum, auceps syllabarum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 236:4)
Parati aucupes cum harundinibus fuerunt et eos circa triclinium volitantes momento exceperunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 40:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION