라틴어 문장 검색

et, consummatus, factus est omnibus oboedientibus sibi auctor salutis aeternae,
그리고 완전하게 되신 뒤에는 당신께 순종하는 모든 이에게 영원한 구원의 근원이 되셨으며, (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 5장9)
nec facile est aut rem rei aut auctorem auctori praeferre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 569:1)
Illi vero, valde indignati, dixerunt Bedam mendacissimum scriptorem, et se Huldoinum abbatem suum veriorem habere testem, qui pro hoc investigando Greciam diu perlustravit et rei veritate agnita, in gestis illius que conscripsit, hanc penitus dubitationem removit.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 5:5)
sciat etiam a catholicis et sanctis doctoribus multa de eadem generatione similiter abusive prolata, cum nonnunquam Patrem auctorem Filii, vel eum procreasse, vel Filium a Patre formatum, ipsius Patris esse effectum abusive pronuntient.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:7)
" Nam dum non a se loquitur, auctori eum necesse esse est debere quod loquitur. Item:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:14)
Ad id quod agit secundum nativitatem sibi Pater auctor est. Rursus idem in XII, de non nato Deo Patre, et nato ab eo Filio loquens ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:15)
Ubi enim Pater auctor est, ibi et nativitas est;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:17)
Quod ex aeterno natum est, id si non aeternum, natum jam non erit, et Pater auctor aeternus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:19)
Si quid igitur ei qui ab aeterno Patre natus est, ex aeternitate defuerit, id ipsum auctori quidem Pater est, non est ambiguum defuisse quod gignenti est infinitum, infinitum est etiam nascenti. Item:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:20)
Ex aeterno nil aliud quam aeternum, quod si non aeternum, jam non Pater, qui generationis est auctor, aeternus est. Item:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:21)
Ex te natus ostenditur, ut nil aliud quam te sibi significet auctore.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:22)
Filius ex te Deo Patre Deus verus et a te genitus, post te ita confitendus ut tecum, quia aeternae originis, sive aeternus auctor es. Nam dum ex te est, secundus a te est. Secundus, inquam, ex modo existendi, non ex differentia dignitatis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 36:5)
Dicit etiam idem auctor acutissimus atque doctissimus quod hi soli et videantur animadvertisse quid esset Deus, qui crediderunt esse animam, motu ac ratione mundum gubernantem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 48:8)
Quid etiam est quod absentibus humanis animabus, anima mundi corpora nostra, licet eis insit, animare non sufficit, cum ipsa, testante Platone, cunctis invisibilibus praestantior a praestantissimo auctore facta sit?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:14)
Super omnia enim est Deus Pater qui auctor est omnium.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 55:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION