라틴어 문장 검색

Anseris ante ipsum magni iecur, anseribus par altilis, et flavi dignus ferro Meleagri spumat aper.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V53)
"ecce dabit iam semesum leporem atque aliquid de clunibus apri, ad nos iam veniet minor altilis."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V82)
Miles aucupii peritus et spe ingentis praemii pertulit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 26:4)
Ante coenam echinos, ostreas crudas quantum vellent, peloridas sphondylos, turdum asparagos subtus, gallinam altilem, patinam ostrearum peloridum, balanos nigros, balanos albos:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 12:2)
iterum sphondylos glycomaridas urticas ficedulas, lumbos capraginos aprugnos, altilia ex farina involuta, ficedulas murices et purpuras.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 12:3)
In coena sumina, sinciput aprugnum, patinam piscium, patinam suminis, anates, querquedulas elixas, lepores, altilia assa, amulum, panes Picentes.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 12:4)
Illum sumina ducebant atque altilium lanx:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 18:3)
quibus cum simplex et uniformis cibus sit, multo saniores sunt corporibus humanis, et inter ipsas illae morbis inplicantur quibus, ut altiles fiant, offae conpositae et quibusdam condimentis variae farciuntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 4:2)
liquidum vero purumque et altilem sanguinem singulis totius corporis membris ministrant:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 22:3)
'fallere visco' ad aucupium;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1394)
item ad venationem 'et magnos canibus circumdare saltus'. male autem de aucupio quidam hoc respuunt, totum refe- rentes ad venationem, et dicunt, 'fallere visco' pro visceratione positum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1395)
sane non sine ratione lintrium meminit, quia pleraque pars Venetiarum, fluminibus abundans, lintri- bus exercet omne commercium, ut Ravenna, Altinum, ubi et venatio et aucupia et agrorum cultura lintribus exercetur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2624)
mundos, elegantis, optimis cocis, pistoribus, piscatu, aucupio, venatione, his omnibus exquisitis, vitantes cruditatem, quibus vinum defusum e pleno sit chrysizon, ut ait Lucilius, cui nihildum situlus et sacculus abstulerit, adhibentis ludos et quae sequuntur, illa, quibus detractis clamat Epicurus se nescire quid sit bonum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 31:9)
qui cum cruciaretur non ferendis doloribus, propagabat tamen vitam aucupio, 'sagittarum configebat tardus celeres, stans volantis', ut apud Accium est, pennarumque contextu corpori tegumenta faciebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 43:2)
conditiora facit haec supervacaneis etiam operis aucupium atque venatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 72:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION