라틴어 문장 검색

Verum hoc facto, etsi rex aliquatenus invidiam a se ipso amoliretur, tamen non animadvertit se simul maledictionem quandam et omen infaustum nuptiis ipsis impingere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 22:7)
Primum est quod oppositionem amoliatur et homines imparatos aggrediatu.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 7:3)
Quantum ad sedandas animorum offensiones, aut saltem ad amolienda ea quae ab iis proveniunt pericula, duo sunt in omni statu (ut notum est) subditorum genera, proceres et plebes.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 18:2)
In rebus quas a se amoliri quis cupiat, non inutile est vulgi nomen mutuari, ac si quis tali formula utatur, hoc vulgo dicitur, aut increbuit sermo.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 9:2)
Attamen saepenumero ex hac re existimationem quandam aucupantur, veluti ingenia quae ad decernendum potius quam disputandum sint aptiora.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 20:4)
Generaliter istiusmodi homines in consultationibus negativae libenter se applicant, et existimationem quandam aucupantur ex scrupulis et difficultatibus proponendis et praedicendis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVI. DE PRUDENTIA APPARENTE 1:17)
Certe homines hac prudentia praediti opinionem vulgi facile aucupari possunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVI. DE PRUDENTIA APPARENTE 1:22)
Neque etiam benevolentiam eorum aucupare auxiliis contra hostes suos, sed auxiliis defensionis non incommodum erit subvenire.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:52)
Viri cuncti prudentes, quo invidiam suarum virtutum amoliantur, omnia providentiae et fortunae imputare solent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVIII. [ = English XL] DE FORTUNA 3:7)
Verum si animadvertant rem aliorum conatu successuram, ipsi quoque gratiam aucupabuntur, aut certe mercedes aliquam secundariam captabunt, aut denique supplicantis spes dum negotium vertitur in usum proprium convertent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 1:6)
namque nullum portum terrae Africae quo classes decurrerent, pro certo tutum ab hostium praesidio fore suspicabatur, sed fortuitu oblatam occasionem egressus aucupabatur.
(카이사르, 아프리카 전기 3:9)
Equo circumvectus legionesque cohortatus signo dato accessum hostium aucupabatur.
(카이사르, 아프리카 전기 58:3)
Senserunt convexa necem tellusque nefandum amolitur onus iam respirantibus astris.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:269)
At si commeant frequentes, spem quoque aucupandi examina maiorem faciunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 8:1)
Caecina cum expeditis cohortibus praeire et obstantia silvarum amoliri iubetur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 50장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION