라틴어 문장 검색

scilicet eum, cum Alexandreae symposia obiret - est enim Crassus iste, qui non inuitus de die in ganeas conrepat - , in illo cauponii nidore pinnas de penatibus suis aduectas aucupatum, fumum domus suae adgnouisse patrio culmine longe exortum.
(아풀레이우스, 변명 55:4)
Ipse non equo aut aperta aliqua sella aut throno, sed curru clauso vectus est, utpote qui regni universi quondam hostis publicatus et proscriptus satius sibi duxit maiestatem suam tueri, et reverentiam sui populo incutere, quam favorem eius ullatenus aucupari.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 11:3)
Utilitatem et emolumentum duobus modis aucupabatur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 6:17)
Attamen saepenumero ex hac re existimationem quandam aucupantur, veluti ingenia quae ad decernendum potius quam disputandum sint aptiora.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 20:4)
Generaliter istiusmodi homines in consultationibus negativae libenter se applicant, et existimationem quandam aucupantur ex scrupulis et difficultatibus proponendis et praedicendis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVI. DE PRUDENTIA APPARENTE 1:17)
Certe homines hac prudentia praediti opinionem vulgi facile aucupari possunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVI. DE PRUDENTIA APPARENTE 1:22)
Neque etiam benevolentiam eorum aucupare auxiliis contra hostes suos, sed auxiliis defensionis non incommodum erit subvenire.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:52)
Verum si animadvertant rem aliorum conatu successuram, ipsi quoque gratiam aucupabuntur, aut certe mercedes aliquam secundariam captabunt, aut denique supplicantis spes dum negotium vertitur in usum proprium convertent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 1:6)
namque nullum portum terrae Africae quo classes decurrerent, pro certo tutum ab hostium praesidio fore suspicabatur, sed fortuitu oblatam occasionem egressus aucupabatur.
(카이사르, 아프리카 전기 3:9)
Equo circumvectus legionesque cohortatus signo dato accessum hostium aucupabatur.
(카이사르, 아프리카 전기 58:3)
At si commeant frequentes, spem quoque aucupandi examina maiorem faciunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 8:1)
postremus ipse scaenam incedit, multa cura temptans citharam et praemeditans adsistentibus phonascis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 15장8)
sed nec Tiberio parcit et exoletas interdum et reconditas uoces aucupanti.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 86장 2:3)
Cave, ne hominum rumusculos aucuperis, ne offensam Dei populorum laude commutes.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 13:1)
Debemus igitur et nos animo praemeditari, quod aliquando futuri sumus et quod - velimus nolimus - abesse longius non potest.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 14:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION