라틴어 문장 검색

quidam audentius apertis in collibus visebantur, quos dux Romanus acie suggressus haud aegre pepulit sanguine barbarorum modico ob propinqua suffugia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 47장2)
et postquam Sabinus, ut sunt molles in calamitate mortalium animi, effudit lacrimas, iunxit questus, audentius iam onerat Seianum, saevitiam, superbiam, spes eius;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 68장8)
ubi nihil temeritate solutum, nec amplius quam decurio equitum audentius progressus et sagittis confixus ceteros ad obsequium exemplo firmaverat, propinquis iam tenebris abscessit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 40장7)
agere enim fortius iam et audentius volo, si illud ante praedixero, mutari cum temporibus formas quoque et genera dicendi.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 18장 2:1)
eo audentius Rhoxolani, Sarmatica gens, priore hieme caesis duabus cohortibus, magna spe Moesiam inruperant, ad novem milia equitum, ex ferocia et successu praedae magis quam pugnae intenta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 79장2)
Post Muciani orationem ceteri audentius circumsistere, hortari, responsa vatum et siderum motus referre.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 78장1)
Gaetulicum refellit Plinius quasi mentitum per adulationem, ut ad laudes iuuenis gloriosique principis aliquid etiam ex urbe Herculi sacra sumeret, abusumque audentius mendacio, quod ante annum fere natus Germanico filius Tiburi fuerat, appellatus et ipse C. Caesar, de cuius amabili pueritia immaturoque obitu supra diximus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 8장 2:2)
Imminet e celsis audentius improba muris virgo nec ablatam sequitur quaeritve sororerm.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 714:1)
Audenter loquor:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 5:7)
Audentius diliges 1 sodalem fratris tui:
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:15)
Sic postquam fatus, et ipsi In bellum prono tantum tamen addidit irae, Accenditque ducem, quantum clamore iuvatur Eleus sonipes, quamvis iam carcere clauso Immineat foribus, pronusque repagula laxet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:83)
ille traversa mente mihi hodie tradidit repagula, quibus ego iram omnem recludam atque illi perniciem dabo, mihi maerores illi luctum, exitium illi exilium mihi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 67:3)
At eodem tempore Thebis, ut ait Callisthenes, in templo Herculis valvae clausae repagulis subito se ipsae aperuerunt, armaque, quae fixa in parietibus fuerant, ea sunt humi inventa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 108:3)
At eodem tempore Thebis, ut ait Callisthenes, in templo Herculis valvae clausae repagulis subito se ipsae aperuerunt, armaque quae fixa in parietibus fuerant ea sunt humi inventa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 108:3)
Iam quid audentius illo pulcherrimo ac longissimo excessu:
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION