라틴어 문장 검색

quantum virium detraxisse orationi auditoria et tabularia credimus, in quibus iam fere plurimae causae explicantur?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 39장 1:3)
cum circa scholas et auditoria professorum assiduus esset, moto inter antisophistas grauiore iurgio, non defuit qui eum interuenientem et quasi studiosiorem partis alterius conuicio incesseret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 11장 3:2)
et cum primum frequenti auditorio commisisset, aegre perlegit refrigeratus saepe a semet ipso.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 41장 1:2)
et in milites ejus benignitas, affabilitasque sermonis, ad mala, quoque, omnia simul cum militibus subeunda alacritas, virtusque in rebus arduis dubiisque, mirum in modum, militum studia animosque in eum accendit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM.14)
" Ut paucis absolvam, praefectos illos, quanquam pertinacissime in sententia aliquandiu perstiterant, mira Washingtonii affabilitas, constantia, comitasque sermonis, ad munia officiumque suum perbrevi redire coegerunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.26)
Solent lascivi et comptuli iuvenes blandimentis, affabilitate, munusculis aditum sibi per nutrices ad alumnas quaerere et, cum clementer intraverint, de scintillis incendia concitare paulatimque proficere ad inpudentiam et nequaquam posse prohiberi illo in se versiculo conprobato:
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 4:15)
tota inter 'totum' et 'omne' hoc interest, quod 'totum' dicimus unius corporis plenitudinem, 'omne' de universis dicimus, ut puta 'totum auditorium habet scolasticos', hoc est plenum est auditorium scolasticis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1854)
miseratione vel prudentia eum et resolvi fecit et omni adfabilitate fovit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1424)
sed tamen difficile dictu est, quantopere conciliet animos comitas affabilitasque sermonis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 64:2)
Niceros delectatus affabilitate amici omne me inquit lucrum transeat, nisi iam dudum gaudimonio dissilio, quod te talem video.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 61:4)
neque enim opus probatione aut dispositione in rebus fictis, sed, cuius rei gratia plenum sit auditorium, sententiis grandibus, quarum optima quaeque a periculo petatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 167:2)
quapropter eloquentiam, licet hanc (ut sentio enim, dicam) libidinosam resupina voluptate auditoria probent, nullam esse existimabo, quae ne minimum quidem in se indicium masculi et incorrupti, ne dicam gravis et sancti viri, ostentet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 284:1)
'omne auditorium habet scolasticos', id est omnia auditoria.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1855)

SEARCH

MENU NAVIGATION