라틴어 문장 검색

hinc ingentis adsensus, haec in ipsis auditoriis praecipue laudari et mox omnium sermonibus ferri.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 10장 7:2)
quos alios adulescentulorum sermones excipimus, si quando auditoria intravimus?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 29장 3:4)
ita nec praeceptor deerat, optimus quidem et electissimus, qui faciem eloquentiae, non imaginem praestaret, nec adversarii et aemuli ferro, non rudibus dimicantes, nec auditorium semper plenum, semper novum, ex invidis et faventibus, ut nec bene dicta dissimularentur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 34장 5:1)
quantum virium detraxisse orationi auditoria et tabularia credimus, in quibus iam fere plurimae causae explicantur?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 39장 1:3)
Multa uarii generis prosa oratione composuit, ex quibus nonnulla in coetu familiarium uelut in auditorio recitauit, sicut 'rescripta Bruto de Catone,' quae uolumina cum iam senior ex magna parte legisset, fatigatus Tiberio tradidit perlegenda;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 85장 1:1)
cum circa scholas et auditoria professorum assiduus esset, moto inter antisophistas grauiore iurgio, non defuit qui eum interuenientem et quasi studiosiorem partis alterius conuicio incesseret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 11장 3:2)
et cum primum frequenti auditorio commisisset, aegre perlegit refrigeratus saepe a semet ipso.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 41장 1:2)
institutumque ut quotannis in altero Tyrrhenicon libri, in altero Carchedoniacon diebus statutis uelut in auditorio recitarentur toti a singulis per uices.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 42장 2:2)
schola et auditorium et ficta causa res inermis innoxia est, nec minus felix, senibus praesertim.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 6:1)
Nam proxime frequenti auditorio inter se coram multis ordinis nostri clare iocabantur;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 18 2:1)
Ipse vero nuper adhibito ingenti auditorio librum de vita eius recitavit;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 7 2:1)
Atque haec ita disputo quasi populum in auditorium, non in cubiculum amicos advocarim, quos plures habere multis gloriosum, reprehensioni nemini fuit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 11:1)
Quo festinantius nuntio tibi fuisse me hodie in auditorio Calpurni Pisonis.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 1:2)
Gratulatus sum optimae matri, gratulatus et fratri, qui ex auditorio illo non minorem pietatis gloriam quam ille alter eloquentiae retulit:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 5:1)
Quid enim iucundius quam sub alterius invidia quamdiu velis, et in alieno auditorio quasi deprehensum commode dicere?
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION