라틴어 문장 검색

Et, quoniam facta litui mentio est, non praetermittendum est quod posse quaeri animadvertimus, utrum lituus auguralis a tuba quae lituus appellatur, an tuba a lituo augurum lituus dicta sit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VIII 9:1)
Nam'praepetes,' inquit, aves ab auguribus appellantur, quae aut opportune praevolant aut idoneas sedes capiunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, Temere inepteque reprehensum esse a Iulio Hygino Vergilium, quod praepetes Daedali pennas dixit; atque inibi quid sint aves praepetes et quid illae sint aves quas Nigidius inferas appellavit. 3:1)
Non apte igitur usum verbo augurali existimavit in Daedali volatu, nihil ad augurum disciplinam pertinente.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, Temere inepteque reprehensum esse a Iulio Hygino Vergilium, quod praepetes Daedali pennas dixit; atque inibi quid sint aves praepetes et quid illae sint aves quas Nigidius inferas appellavit. 4:1)
Set si vim potius naturamque verbi considerasset neque id solum quod augures dicerent inspexisset, veniam prorsus poetis daret similitudine ac translatione verborum, non significatione propria utentibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, Temere inepteque reprehensum esse a Iulio Hygino Vergilium, quod praepetes Daedali pennas dixit; atque inibi quid sint aves praepetes et quid illae sint aves quas Nigidius inferas appellavit. 7:1)
Locos porro praepetes et augures appellant et Ennius in Annalium primo dixit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, Temere inepteque reprehensum esse a Iulio Hygino Vergilium, quod praepetes Daedali pennas dixit; atque inibi quid sint aves praepetes et quid illae sint aves quas Nigidius inferas appellavit. 9:1)
Adulescens ego Romae, cum etiamtum ad grammaticos itarem, audivi Apollinarem Sulpicium, quem inprimis sectabar, cum de iure augurio quaereretur et mentio praepetum avium facta esset, Erucio Claro praefecto urbi dicere, praepetes sibi videri esse alites, quas Homerus τανυπτέρυγασ appellaverit, quoniam istas potissimum augures spectarent quae ingentibus alis patulae atque porrectae praevolarent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, Temere inepteque reprehensum esse a Iulio Hygino Vergilium, quod praepetes Daedali pennas dixit; atque inibi quid sint aves praepetes et quid illae sint aves quas Nigidius inferas appellavit. 12:1)
De flaminis Dialis deque flaminicae caerimonis;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 1:1)
verbaque ex edicto praetoris apposita, quibus dicit non coacturum se ad iurandum neque virgines Vestae neque Dialem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 1:2)
CAERIMONIAE impositae flamini Diali multae, item castus multiplices, quos in libris qui De Sacerdotibus Publicis compositi sunt, item in Fabii Pictoris librorum primo scriptos legimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 2:1)
Equo Dialem flaminem vehi religio est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 4:1)
idcirco rarenter flamen Dialis creatus consul est, cum bella consulibus mandabantur?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 5:2)
item iurare Dialem fas numquam est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 6:1)
Ignem e flaminia, id est flaminis Dialis domo, nisi sacrum efferri ius non est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 8:1)
Capillum Dialis, nisi qui liber homo est, non detonset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 12:1)
Capram et carnem incoctam et hederam et fabam neque tangere Diali mos est neque nominare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION