라틴어 문장 검색

de istis rebus exspecto tuas litteras, quid Arrius narret, quo animo se destitutum ferat, et qui consules parentur, utrum, ut populi sermo, Pompeius et Crassus an, ut mihi scribitur, cum Gabinio Servius Sulpicius, et num quae novae leges et num quid novi omnino, et quoniam Nepos proficiscitur, cuinam auguratus deferatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 5 5:1)
accedat vero, accedat etiam ista rixa auguratus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 7 6:10)
tantum de auguratu fili sui scripsit ad me;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 17 7:7)
quo modo illum putas auguratus tuum competitorem dolere et dissimulare me certiorem quam se candidatum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 3 1:7)
itaque mihi est Domitius inimicissimus ut ne familiarem quidem suum quemquam tam oderit quam me, atque eo magis quod per iniuriam sibi putat ereptum auguratum, quoius ego auctor fuerim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 14 1:5)
lusit vir egregius extremo spiritu, cum iam praecordiis conceptam mortem contineret, vereque ei, cui venenum praebiberat, mortem eam est auguratus, quae brevi consecuta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 95:7)
Gratularis mihi quod acceperim auguratum:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 8 1:1)
Te quidem, ut scribis, ob hoc maxime delectat auguratus meus, quod M. Tullius augur fuit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 8 4:1)
Ipse certe implicitus morbo futura praeteritis, adversa secundis auguratus, spem salutis nullo suorum desperante proiecit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 3:3)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Cum sciam, domine, ad testimonium laudemque morum meorum pertinere tam boni principis iudicio exornari, rogo dignitati, ad quam me provexit indulgentia tua, vel auguratum vel septemviratum, quia vacant adicere digneris, ut iure sacerdotii precari deos pro te publice possim, quos nunc precor pietate privata.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 131)
cuius in imaginis titulo consulatus censuraque et triumphus aequo animo legetur, si auguratum aut pontificatum adieceritis, non sustinebunt legentium oculi?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 87:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION