라틴어 문장 검색

Nam si te facit regis gratia carere coelestis et omni te penitus vero privat amico et huius saeculi cunctos subducit honores, omnisque famae laudabilis per eundem supprimitur aura, ac sui voracitate divitias devorat universas, et ex eo, sicut superius narratur, mala cuncta sequuntur, cur stulte quaeris amare, vel quod inde posses acquirere bonum, quod tibi valeret tot incommoda compensare?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 47:7)
nec certior ardea caelos Indicat humentes, medias quando aetheris oras Tranando, crassa fruitur sublimius aura, Discutit et madidis rorantia nubila pennis.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:17)
ostendet mox foeta vaporibus aura Collectas hyemes, tempestatemque sonoram.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:22)
quo vertice in auras Assurgit!
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 9:4)
seu turgida malit olenti Tendere vela noto, qua thurea flamina miscet aeolus, et placidis perfundit odoribus auras.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 18:3)
is sursum brachia jactat Vulneris impatiens, et inanes saevit in auras.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 14:2)
at tandem suspiria ducit Nequicquam, et sero in lachrymas effunditur;
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 11:5)
Sicut enim quorundam genuinos detractions insultus non timeo, sic fauorabilem commendationis auram ab aliis non expecto.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 2:3)
Non ibi bacchantis Boree furit ira, nec illic Fulminat aura Nothi, nec spicula grandinis instant.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 10:8)
Menti concusse dubiorum fluctibus aura Gracior applaudat, Racionis flamine leni Concilians estus animi fluctusque retardans.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:32)
Quas Natura prius leni perflauerat aura, Perflat maiori flatu Prudencia mentes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 36:3)
Ergo si nostris que sunt indigna fauore Votis aspirat, suspiria nostra relaxans, Plenius applaudet istis que sola perorant, Nec candore precum uestiri cultius orant.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 6:11)
Sed sibi sufficiens in tanta pace quiescit Vt nec perflantis Boree suspiria crinem Sollicitare queant litisque creare tumultum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 12:3)
Non meat, immo uolat nec enim discrimine passus Inscribit terram nec gramen curuat eundo, Sed celeri cursu terram delibat euntis Passus et in terra uestigia nulla relinquit, Sed leuis aura suos stupet inuenisse volatus Miraturque sui Boreas torpescere cursum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 6:3)
Et si non equo passu contendere primo Possit equo, non aura tamen fugitiua secundum Preuenit, immo pari cursu contendit eidem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION