라틴어 문장 검색

Sed tamen et quernas glandes tum stringere tempus et lauri bacas oleamque cruentaque myrta, tum gruibus pedicas et retia ponere cervis auritosque sequi lepores, tum figere dammas, stuppea torquentem Balearis verbera fundae, cum nix alta iacet, glaciem cum flumina trudunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 11:10)
unde vocalem temere insecutae Orphea silvae, arte materna rapidos morantem fluminum lapsus celeresque ventos, blandum et auritas fidibus canoris ducere quercus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 124)
non enim satis est dicere presse tantum aut subtiliter aut aspere, non magis quam phonasco acutis tantum aut mediis aut gravibus sonis aut horum etiam particulis excellere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 143:2)
sed cura non eadem oratoribus quae phonascis convenit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 166:2)
sed ut communiter et phonascis et oratoribus necessaria est exercitatio, qua omnia convalescent, ita curae non idem genus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 169:1)
quem dicere digno non datur eloquio, nec si modo surgat Averno qui cantu flexit scopulos digitisque canoris compulit auritas ad plectrum currere silvas, cum starent Hebri latices cursuque ligato fluminis attoniti carmen magis unda sitiret.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 33)
Phoebum et ter ternas decima cum Pallade Mus as Orpheaque et laticem simulatum fontis equini Ogygiamque chelyn, quae saxa sequacia flecteris cantibus auritos erexit carmine muros, sperne, fidis;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum1)
Haec per stemmata te satis potentem, morum culmine sed potentiorem, non possim merita sonare laude, nec si me Odrysio canens in antro, qua late trepidantibus fluentis cautes per Ciconum resultat Hebrus, princeps instituisset ille vatum, cum dulces animata saxa chordae ferrent per Rhodopen trahente cantu et versa vice fontibus ligatis terras currere cogerent anhelas, nec non Hismara solibus paterent aurita chelyn expetente silva et nulli resolubiles calori curvata ruerent nives ab Ossa, stantem aut Strymona Bistones viderent, cum carmen rapidus latex sitiret;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium43)
sic tamen quod illic nec organa hydraulica sonant nec sub phonasco vocalium concentus meditatum acroama simul intonat;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 9:4)
psalmorum hic modulator et phonascus ante altaria fratre gratulante instructas docuit sonare classes.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Petreio suo salutem 6:5)
face nunciam tu, praeco, omnem auritum poplum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, PROLOGVS2)
sed speculabor, ne quis aut hinc aut ab laeva aut dextera nostro consilio venator adsit cum auritis plagis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 16)
] pluris est oculatus testis unus quam auriti decem;
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 67)

SEARCH

MENU NAVIGATION