라틴어 문장 검색

Primo ut Martis ambigua declinentur, dein ut auxiliatores pro adversariis adsciscamus, quod pollicentur, tum autem ut incruenti mitigemus ferociae flatus, perniciosos saepe provinciis, postremo id reputantes, quod non ille hostis vincitur solus, qui cadit in acie, pondere armorum oppressus et virium, sed multo tutius etiam tuba tacente, sub iugum mittitur voluntarius, qui sentit expertus, nec fortitudinem in rebelles nec lenitatem in supplices animos abesse Romanis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 14:3)
Nam, quoniam prisci facti putat hunc reminisci Et meminit, quantae fidei sibi per nemus ante In sua uota fere, quas iuuerat, ultro fuere, Auxiliatorem sibi credidit hunc meliorem;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:12)
Perdo te, Israel; quis est auxiliator tuus?
(불가타 성경, 호세아서, 13장9)
In die illa non confunderis super cunctis actionibus tuis, quibus praevaricata es in me; quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbos tuos, et non adicies exaltari amplius in monte sancto meo.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장11)
sed ponte navibus effecto tramissoque exercitu primus Ornospades multis equitum milibus in castra venit, exul quondam et Tiberio, cum Delmaticum bellum conficeret, haud inglorius auxiliator eoque civitate Romana donatus, mox repetita amicitia regis multo apud eum honore, praefectus campis qui Euphrate et Tigre inclutis amnibus circumflui Mesopotamiae nomen acceperunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 37장4)
atque illi modo cauti ac sapientes prompti post eventum ac magniloqui erant.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 27장 2:1)
"Dominus, auxiliator meus, non timebo, quid faciat mihi homo."
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 12:5)
"Dominus auxiliator meus, non timebo, quid faciat mihi caro."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 6:14)
Namque inituros bellum iussit his ipsis verbis semet ipsum auxiliatorem invocare hortarique.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 18:2)
Accumulat ecce liberum funus parens, infirmus auxiliator.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:25)
" Talia magniloquo tumidus memoraverat ore ancipitemque manu tollens utraque securim institerat digitis, primos suspensus in artus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 40:4)
nam quodammodo mandata perferet, et ea, quae sibi a iudice credi postulaturus est, aliena fide dicet, et ipse litigantium auxiliator egebit auxilio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 86:1)
Dicitur Idalios Erycis de vertice lucos dum petit et molles agitat Venus aurea cygnos, Pergameas intrasse domos, ubi maximus aegris auxiliator adest et festinantia sistens fata salutifero mitis deus incubat angui.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Capilli Flavi Earini 7)
atque ibi me moresque tuos et facta canentem fors et magniloquo non posthabuisset Homero, tenderet et torvo pietas aequare Maroni.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum23)
"una dies similis fato specieque malorum aequa fuit, qua magniloquos luit impia flatus Tantalis, innumeris cum circumfusa ruinis corpora tot raperet terra, tot quaereret ignes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권70)

SEARCH

MENU NAVIGATION