라틴어 문장 검색

Eisdem diebus nuntiatum est ei per litteras, Romae super hoc bello libros Sibyllae consultos, ut iusserat, imperatorem eo anno discedere a limitibus suis, aperto prohibuisse responso.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 1장 7:5)
Hi velut fata natalicia praemonstrantes, aut Sibyllae oraculorum interpretes, vultus gravitate ad habitum composita tristiorem, ipsum quoque venditant, quod oscitantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 11:2)
Non sua si quis auet, mox caret ipse suis.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane carnem ferente 6:8)
persuaserat idem Pontianus matri suae, ut me aliis omnibus mallet, et quam primum hoc perficere incredibili studio auebat.
(아풀레이우스, 변명 71:12)
namque optimi uiri litteras ter et quater aueo quantouis temporis dispendio lectitare.- Non sum nescius debuisse me post istas Auiti litteras perorare.
(아풀레이우스, 변명 92:14)
"Istam lucernam Sibyllam pascimus, quae cuncta caeli negotia et solem ipsum de specula candelabri contuetur."
(아풀레이우스, 변신, 2권 11:20)
"Havete"
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:3)
Avens crebro tuis affatibus laetificari et instinctu tui sermonis, quod me paulo ante iucundissime salva caritate pulsasti, paria redhibere non destiti, ne silentium meum paenitudinem appellasses.
(아우구스티누스, 편지들, 5. (A. D. 390 Epist. XVI) 1:1)
atque ibi in circulo doctorum hominum, Favorino philosopho praesente, ostentabat quispiam grammaticae rei ditior scholica quaedam nugalia, de generibus et casibus vocabulorum disserens cum arduis superciliis vocisque et vultus gravitate composita, tamquam interpres et arbiter Sibyllae oraculorum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 2:2)
cur enim non videri possit ab uno solum verbo inclinatum, quod est aveo, eademque esse fictura qua est amarus, de quo dici potest quin duplex non sit?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, V 4:3)
Ave, mi Gai, meus asellus iucundissimus, quem semper medius fidius desidero, cum a me abes.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, VII 4:6)
item quod fortescere posuit pro fortem fieri quodque dolentiam pro dolore et avens pro libens;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VII 10:1)
Non haveo quod dicam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Epistola 3:2)
Rursus, aliquando Sibyllae licitationibus assimilatur, quae primo plenas offert merces, mox partes aliquas consumens integrum tamen pretium postulat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXI. DE MORA 1:3)
miror cur, aliis qui pandere fata solebas, ad propriam cladem caeca Sibylla taces.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION