라틴어 문장 검색

Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt: " Audiemus te de hoc iterum ".
죽은 이들의 부활에 관하여 듣고서, 어떤 이들은 비웃고 어떤 이들은 “그 점에 관해서는 다음에 다시 듣겠소.” 하고 말하였다. (불가타 성경, 사도행전, 17장32)
Nolite errare: Deus non irridetur. Quae enim seminaverit homo, haec et metet;
착각하지 마십시오. 하느님은 우롱당하실 분이 아니십니다. 사람은 자기가 뿌린 것을 거두는 법입니다. (불가타 성경, 갈라티아 신자들에게 보낸 서간, 6장7)
Irridentes /f.3vb/ plurimi qui aderant an hoc ego possem et aggredi presumerem requisierunt.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO LAUDUNUM VENIT AD MAGISTRUM ANSELMUM 1:13)
Tunc inclamantes et amplius irridentes:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO LAUDUNUM VENIT AD MAGISTRUM ANSELMUM 1:15)
Quo audito Terricus quidam, scolaris magister, irridendo /f.10rd/ subintulit illud Athanasii "Et tamen non tres omnipotentes, sed unus omnipotens".
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 1:4)
Quod licet fide robustissima irriseris, bonum est tamen ut etiam noveris defendendo adjuvare quod credimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:2)
Si laudandum crediderit, irrisum se calumniabitur.
(DE AMICITIA, CAPUT XIV. Qui minus idonei ad amicitiam. 1:11)
An dispares aestimandi sunt qui cum ex anima constent et corpore, mentis vigorem quo nihil habet anima pretiosius, aversantur, et se carnis hujus imitatores velut maternae exhibent stoliditatis haeredes?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 2:6)
His tot ac talibus prospero peractis eventu, in palatio Constanti quidam Iulianum culpantes, ut princeps ipse delectaretur, irrisive Victorinum ideo nominabant, quod verecunde referens quotiens imperaret, superatos indicabat saepe Germanos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 67:1)
Cumque initiante antistitum numero centum, inductus in thalamum esse coeperit sacer, coniecturis apertis, signa rerum futurarum dicitur demonstrare, et adeuntes quosdam indiciis averti videtur obliquis, ut offerentem cibum aliquando Germanicum Caesarem (sicut lectum est) aversatus portenderat paulo post eventura.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 14장 8:1)
Exindeque profectus, oppugnationi Chalcedonis magnis viribus insistebat, cuius e muris probra in eum iaciebantur, et irrisive compellebatur ut Sabaiarius.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 1:2)
Francosque qui venerant ex regno Karlomanni irrisere Dani:
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 25:4)
an tibi Claudius Maximus idoneus auditor uidetur ad irridendam paupertatem, quod ipse uberem et prolixam rem familiarem sortitus est?
(아풀레이우스, 변명 18:1)
sed enim malitia praecoqui puerum quis non auersetur atque oderit, cum uideat uelut monstrum quoddam prius robustum scelere quam tempore, ante nocentem quam potentem, uiridi pueritia, cana malitia?
(아풀레이우스, 변명 83:15)
partim medico credendum dicere, partim etiam inridere medicinam.
(아풀레이우스, 플로리다 19:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION