라틴어 문장 검색

Ut enim creatorem non in caelo tantum miramur et terra, sole et oceano, elefantis, camelis, equis, bubus, pardis, ursis, leonibus, sed et in minutis quoque animalibus, formica, culice, muscis, vermiculis et istius modi genere, quorum magis corpora scimus quam nomina, eandemque in cunctis veneramur sollertiam, ita mens Christo dedita aeque et in maioribus et in minoribus intenta est sciens etiam pro otioso verbo reddendam esse rationem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:2)
Describam nunc ego diversas hominum calamitates, truncas nares, effossos oculos, semiustos pedes, luridas manus, tumentes alvos, exile femur, crura turgentia et de exesis ac putridis carnibus vermiculos bullientes?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:6)
et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres, vermiculos pariunt, quia corpora materiai antiquis ex ordinibus permota nova re conciliantur ita ut debent animalia gigni.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 20:5)
vermibus et privas in corpora posse venire credis nec reputas cur milia multa animarum conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut quaerendum videatur et in discrimen agendum, utrum tandem animae venentur semina quaeque vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint, an quasi corporibus perfectis insinuentur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 18:6)
verum ipsae e foliis apes, ut Plinius ait, gallinarum more incubant et vermiculos creant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2001)
quem sibi indifferenter tam philosophus quam vermiculus usurpant.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 6:8)
et alter ex iis Fulvius Flaccus - nam Postumius nihil nisi senatus Romani populive iussu se locaturum edixit - ipsorum pecunia Iovis aedem Pisauri et Fundis et Potentiae etiam aquam adducendam, et Pisauri viam silice sternendam, et Sinuessae magalia addenda . . . aviariae in his et cloacas et murum circumducendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 327:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION